Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Table of figures

< >
< >
page |< < (105) of 131 > >|
111105THEOREMATA SPIRITALIA. etiam impactus in verticem ſõlidi coni BB, quia hoc ſe elevante elevabi-
tur quoque conus coriaceus, dabitque locum memoratum aquæ influxu-
ræ:
& hoc eſt, quod in Theoremate hoc propoſuimus.
Facere ut ſex circiter fluvii ex urnis ſuis effundant aquam in
magnum vas, inque dicta aqua abſconſus lateat Triton,
qui velociter ex undisemergat, &
buccina vel cornu con-
chæ canat, &
ut ipſo canente fluvii deſinant effundere
aquam, ſimul ac verò ſe converterit ad petendum fun-
dum, denuo effundant aquam ex urnis in vas, quaſi ipſe
eos jubeat ut ceſſent aquam effundere, &
ipſi dicto au-
dientes urnas ſuas claudant, donec ipſe caput effert undis:
ipſo verò regreſſo ejus mandatum nihil amplius morentur.
Theorema II.
Sit baſis undique arctiſſime clauſa ABCDE, ſupra quam ſit vas am-
plum multæque aquæ capax FG, quod poteſt eſſe majus &
multo minus
baſi, ſecundum commoditatem, &
circumcirca vas illud collocentur
ſtatuæ fluviorum IKLM ex ære, vel cupro;
hi ſtent ad oram vaſis, in quo
ſit canalis QQ, ſupra quem pedibus ſuis inſiſtant arctiſſime applumbatis
dicto canali, in quo per unumquemque pedem fluviorum ad minimum
unum ſit foramen, per quod aqua poſſit in ſtatuas intrare, ita adapta-
tas, ut ex urnis (quas humeris ſuſtinebunt, velſub pedibus habebunt,
prout libitum fuerit) effundant aquam in vas FG, poſtquam ea ex
canali O defluens in vas P ulterius delapſa fuerit per canalem R in
QQ, in quo fiat ſolidum S, per quod tranſeat canalis, &
dictum ſc-
lidum S perforatum ſit per latera appoſita, ita ut per foramen illud exi-
ſtensin medio canali tranſeat baculus TV:
ſed hic ſit multo craſſior am-
plitudine cavitatis canalis ad æquilibrium fixus in truncum 16 in terra:
& in iſto ſolido è regionis canalis fiat, ut baculus TV habeat grande
foramen exactè æquale amplitudini vacui canalis RQ, ita.
ut per circum-
volutionem baculi canalis modo aperiatur, modo obſtruatur.
Poſtea fiat
inciſura in ora vaſis FG, intra quam adaptetur tubus cavus, quiverti-
cem immittat intra fiſtulam X;
& hæc deſcendat in baſin, ut notatum
eſt, optime illi applumbata:
& iſta habeat ſuum foramen ſequens. quem-
admodum illud tubi qui ex latere vergente ad vas habeat foramen:
poſt-
ea ſumma diligentia, antequam intra rimam vaſis applumbetur, in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index