Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 355 > >|
1tam, hic enim propter frigus non amplius habitant, illic autem propter æſtum)
illic autem, ideſt ſub Zona torrida, compertum autem eſt nunc totam ferè
torridam Zonam, & quidem alicubi percommodè habitari, cuius cauſæ ſunt
quatuor, quæ ipſum latuerunt.
prima eaque; toti Zonæ torridæ communis,
eſt perpetuum æquinoctium, quo Sol tantum ſupra, quantum infra terram
immoratur.
accedit, quòd Sol nocturno tempore maximè ad imum cœli fe­
ratur, plurimumque; ab horizonte, ſuperoque; hemiſpherio recedat.
atque ob
hanc ſolam rationem Campanus in ſua ſphæra Zonam hanc putat maximè
eſſe habitabilem: quamuis hæc ſola cauſa, vt quotidiana docet experientia,
non ſufficiat.
ſecunda ſunt pluuiæ, quæ alicubi quotidie ſtata hora decidunt.
tertia venti, qui veluti flabella quædam aerem agitant. quarta præalti mon­
tes perpetuis niuibus obſiti.
quæ quatuor torridam hanc paſſim refrigerant,
atque habitabilem reddunt.
160.a
Summæ 2. cap. 3. de ventis (Oportet autem de ſitu ſimul rationes ex deſcriptio
ne conſiderare) ideſt rationes ventorum ex deſcriptione, ideſt in figura ali­
qua, vt in ſequenti conſiderare; ſolet enim Ariſt. figuras, imò demonſtratio­
nes ipſas Mathematicorum, deſcriptiones appellare, vt ſæpius in Logicis
monuimus.
Deſcriptus ſit igitur, vt clarior res euadat horizontis circulus quapropter, &
rotundus) vt in ſequenti figura circulus A G B H, deſcriptus horizontem
referret,
55[Figure 55]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index