Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 524 > >|
1ta, & eadem pro radio ordinato primo adhibita, tranſmutetur fi­
gura (per Lem.
XXII) in figuram novam, & tangentes binæ, quæ ad
radium ordinatum primum concurrebant, jam evadent parallelæ.
Sun­
to illæ hi& kl, ik& hlcontinentes parallelogrammum hikl.Sit­
que ppunctum in hac nova figura, puncto in figura prima dato
reſpondens.
Per figuræ centrum Oagatur pq,& exiſtente Oqæ­
quali Op,erit qpunctum alterum per quod ſectio Conica in hac
figura nova tranſire debet.
Per Lemmatis XXII operationem in­
verſam transferatur hoc punctum in figuram primam, & ibi habe­
buntur puncta duo per quæ Trajectoria deſcribenda eſt.
Per ea­
dem vero deſcribi poteſt Trajectoria illa per Prob.
XVII. q.E.F.
LIBER
PRIMUS.
LEMMA XXIII.
Si rectæ duæ poſitione datæAC, BD ad data punctaA, B, ter­
minentur, datamque habeant rationem ad invicem, & recta
CD, qua puncta indeterminataC, D junguntur, ſecetur in ra­
tione data inK: dico quod punctumK locabitur in recta poſi­
tione data.
Concurrant enim rectæ AC,
57[Figure 57]
BDin E,& in BEcapiatur BG
ad AEut eſt BDad AC,ſit­
que FDſemper æqualis datæ
EG; & erit ex conſtructione
ECad GD,hoc eſt, ad EFut
ACad BD,adeoQ.E.I. ratione
data, & propterea dabitur ſpecie
triangulum EFC.Secetur CF
in Lut ſit CLad CFin ratio­
ne CKad CD; &, ob datam il­
lam rationem, dabitur etiam ſpecie triangulum EFL; proindeque
punctum Llocabitur in recta ELpoſitione data. Junge LK,&
ſimilia erunt triangula CLK, CFD; &, ob datam FD& datam
rationem LKad FD,dabitur LK.Huic æqualis capiatur EH,
& erit ſemper ELKHparallelogrammum. Locatur igitur punc­
tum Kin parallelogrammi illius latere poſitione dato HK. Q.E.D.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index