Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

List of thumbnails

< >
111
111 (87)
112
112 (88)
113
113 (89)
114
114 (90)
115
115 (91)
116
116 (92)
117
117 (93)
118
118 (94)
119
119 (95)
120
120 (96)
< >
page |< < (87) of 347 > >|
_E_N tibi Lector Geometra admiranda quædam Naturæ ſympto-
mata
circa Aſymptoticas lineas iam olim à nobis detecta, ac ſi-
mul
directa demonſtratione firmata, dum in Conicis hucuſque
animaduertimus
non tantùm binas dari lineas in eodem plano
exiſtentes
, quæ licet ſemper inter ſe magis accedant, nunquam tamen (quòd
ſanè
mirum eſt) etiam ſi in infinitum productæ, ſimul conueniunt;
quales
ſunt
, conuexa linea hyperbolica, &
celebris illa recta Aſymptotos Apoll. ab
ipſo
tunc negatiuè, à nobis verò in 8.
& 10. huius affirmatiuè demonſtrata:
verùm alias quoque, eiuſdem penitus naturæ reperiri, alteram nempe con-
uexam
, concauam alteram, quales ſunt binæ congruentes parabolæ, vel hy-
perbolæ
;
item binæ ſimiles hyperbolæ, quarum centrum interioris, aut in ipſā
cadat
, aut infra centrum exterioris, atque omnes ſint per diuerſos vertices
ſimul
adſcriptæ;
prout vidimus in 42. 44. 45. 47. & elicitur ex ipſa 48.
huius
.
Præterea, non ſolùm rectam Aſymptoton, & Hyperbolen dari, quæ
dum
ad ſe propius ſemper accedunt, ad interuallum aliquando perueniunt mi-
nus
quolibet dato interuallo, vti ex ipſo Apollonio, &
ex noſtra 10. innotuit;
ſed
congruentes item parabolas, &
concentricas hyperbolas per varios ver-
tices
ſimul adſcriptas hac ipſa admirabili affectione eſſe præditas, veluti in
42
.
& 47. à nobis fuit oſtenſum. Verum enimuero haud minori ſaltem
admiratione
dignum videtur, binas pariter lineas inueniri, quæ licet nun-
quam
coeuntes, &
in infinitum productæ ad ſe propius accedentes, non ta-
men
vnquam perueniunt ad interuallum cuiuſdam determinatæ magnitudi-
nis
:
huiuſmodi enim ſunt congruentes Hyperbolæ, pariterque hyperbolæ ſimi-
les
per diuerſos vertices ſimul adſcriptæ, prout didicimus in 44.
& 45.
Alias
amplius deteximus lineas, quarum diſtãtia perpetuò augetur, ſed nun-
quam
tamen peruenit ad interuallum æquale cuidam terminato interuallo:
ta-
les
enim ſunt recta linea alteri aſymptoton æquidiſtans, &
Hyperbolen ſecãs,
vna
cum eadem curua hyperbolica:
tales item ſunt hyperbolæ ſimiles per eun-
dem
verticem ſimul adſcriptæ, prout in 34.
& 41. Oſtendimus denique
binas
dari lineas ad eaſdem partes in infinitum productas, nunquam coeun-
tes
, quæ ſimul, ac ſemel ſunt, &
ad ſe propiùs accedentes, & inter ſe æqui-
diſtantes
:
quales ſunt demum, parabolæ congruentes per diuerſos vertices
ſimul
adſcriptæ, vti ex noſtra 42.
eiuſque primo Coroll. iam ſatis patuit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index