Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 158 > >|
1vno, alterove cryſtallino cælo? Et obijciant præ­
tereà parteis Terræ præ tanta illa vertigine diſtra­
ctum iri: quàm erit magis diſtractio timenda par­
tibus Primi mobilis, vt abreptis vertigine incom­
parabiliter rapidiore?
Tametſi ipſis partibus Terræ
nihil ſubeſt periculi, quæ, quòd cohæreant omnes
inter ſe, motúque ſemper naturali, æquabilique fe­
rantur, perinde ſe habent, ac ſi quieſcerent; ſoluſ­
que foret caſus timendus, ſi Terra impingeretur in
corpus obſiſtens, aut aliàs quiete repentina conſi­
ſteret; quod magis tamen timendum non eſt, quàm
ne ſecundum communem ſententiam Mundus impin­
gatur, aut repentè conquieſcat.
Quo loco id vi­
detur eſſe conſideratione dignum, ſi Terra fuiſſet
ſuápte naturâ ad quieſcendum inſtituta, ſortituram
hand-dubiè fuiſſe aut pyramidalem, aut cubicam
formam, non, vt habet, orbicularem; cuius cauſà
vti ad motum eſt comparatiſſima, ita videtur peni­
tùs moueri ſuapte naturâ.
Neque obijcias Solem
quoque, imô etiam Firmamentum, atque adeò Mun­
dum ſecundum Copernicanos orbicularis eſſe fi­
guræ nam & Soli ipſi in centro circumvolutionem
non negant, quæ eadem poſſit conuenire Firmamen­
ti ſideribus, circa proprios nempe axeis reuolutis,
vnde eſſe ſcintillatio à pleriſque putatur; & quod ad
ipſam Firmamenti, ſeu Mundi conuexitatem attinet,
ſit ne orbicularis an non; id neque ad illorum hy­
potheſin neceſſarium eſt, neque poteſt humanæ
menti innoteſcere vllâ conjecturâ
VIII. Obiter verò, ne id moretur, quòd circulari

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index