Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 406 > >|
Itaque eſſe oportere urbem ſtatuimus eiuſmodi: ut incommodorum
omnium quæ primo recenſuimus libro / nulla omnino adſint.
Et ſi quæ
res
ad uitæ frugalitatem optentur nullæ deſint.
Habebit agrum ſa
lubrem
/ latiſſimum / uarium / amoenun / feracem / munitum /
refertum
ornatum
omni fructuum copia / omni fontium exuberantia: Aderunt
flumina
/ lacus / mariſque oportunitas patebit: unde commodiſſime ſi
qua
deſint conuehantur: et quæ ſuperſint exportentur.
Denique ad res ciui
les
bellicaſque præclare conſtituendas atque augendas omnia ſuppedi
tabunt
: quibus et ſuis præſidio / et urbi ornamento / et amicis uolu
ptati
/ et inimicis terrori ſit futura.
Et bene quidem agi cum ea ci
uitate
ſtatuam: quæ bonam aliquam agri partem poſſit inuito hoſte
colere
.
Cæterum locaſſe urbem oportet agro immedio: unde ſpec
tare
in oram ſuam / et diſcernere oportuna / et attemperate præſto esse
quo
neceſſitas poſtulet.
unde uillicus aratorque ad opus prodire fre
quens
et ex agro cum fructu et meſſe onuſtus momento reuerti poſſit.
Sed parenti ne in campo an littore an montibus colloces permaximi
intereſt.
Nam habet quidem horum quodque quod præſtet: et contra quod
minus
probes.
Cum exercitum Dyoniſius per Indiam ageret confectum
æſtu
deduxit ad montes: ilico ſalubri captata aura conualuit.
Et
montes occupaſſe urbis conditores uiſi ſunt: quod illic tutiores fortaſ
ſis
futuros intellexerint: Sed aquis deficiunt.
Fluminum aquarumque
commoditates
præſtabit planities: Sed eadem craſſiori operitur coelo
quæ
æſtate ferueat / hyeme algeat intemperanter: eſtque eadem ad im
petus
aduerſos minus ualida.
Littora ad contrahendas merces opor
tuna
: Sed quod illi aiunt / maritima omnis urbs rerum nouarum illcce
bris
/ et nimia negociantium ui excitata atque uexata aſſiduo fluc
tuat
: et ad multos periculorum externarumque claſſium caſus et diſ
crimina
expoſita eſt.
Quare ſic ſtatuo. Quocumque ponas urbem
loco
/ conandum ut iſtorum omnibus commoditatis ſit particeps: incom
modis
uacet.
Et uelim montibus dari planitiem / et planis tumulos
ubi
urbem ſtatuam: Id ex arbitrio aſſequi locorum uarietate ſi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index