Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 1055 > >|
1veluti cùm dico ens; & ſubſtantiam & quantum mihi pręſentat: neque tamen quantum ſine ſub­

ſtantia, ſed quòd ex eius nominis poteſtate vtrunque indefinitè concipio, aut hoc ſolum, aut illud
in ſubſtantia.
Nam poſſum verbigratia noſſe lumen eſſe. & quanuis ipſum vel ſub ratione ſubſtan­
tiæ concipiam, vel accidentis illo notitię genere quod eſt inchoatum & rude: tamen ambigam ad­
huc, & diligenter exquiram ſit'ne accidens, an ſubſtantia.
Deinde verò quia poteſt eo nomine ſi­
gnificari id quod prius eſt; at eius notio ſimplicior eſt, quàm poſterioris; cùm poſterioris notio
neceſſariò reſoluatur in prius.
etenim nomine entis ſubſtantia ſine poſte concipi poteſt, & ge­
neratim illud quod accipitur in definitione, ſic notum eſt, vt conſimilem formam ex analogia ſi­
gnificet quæ notuit in alio, veluti licoctionem dixeris eſſe perfectionem; quod in alio perfectio vo­
catur, id ex officij iam noti ſimilitudine ponis in coctione.
Reſtat illud vnum oſtendendum, quae partes
communis ad vnum ſint priores quàm illud commune, contrà quàm res ſe habeat in vniuocis.
Id verò ſatis monſtrauit Alexander ita concludens. a Etenim illud eſt prius à quo non reciproca­

tur ſubſiſtendi ſequela.
Cùm verò à communi vniuoco ad partes non reciprocetur; reciprocetur
autem ab eo quod eſt commune vt ad vnum.
Ergo dicendum eſt vniuocum prius eſſe quàm par­
teis; contrà verò id quod eſt commune vt ad vnum, eſſe poſterius.
Perſpicua verò res eſt in vni­
uoco.
Siquidem ſi fuerit homo, neceſſarium ſit eſſe animal; at ſi fuerit animal; non idcirco extite­

rit homo.
Quapropter hoc alia probatione non eget. Rem verò longè aliter ſe habere in iis quæ
ſunt ad vnum, ita probatur.
Illud eſt prius natura quibuſdam quo ſublato illa tolluntur, & qui­
bus poſitis illud ponitur.
Sed ſi de medio remoueatur illud quod ab eo nomine primùm ſignifi­
catur, cętera item remouentur, & commune ad vnum tollitur, ac ſi tum reliquæ partes, tùm com­
mune illud ponatur; continuò primum illud ponitur à quo reliqua nomen adepta fuerint.
Et hoc
igitur prius erit quàm reliqua: necnon prius, quàm id quod commune eſt & vniuerſale.
Sic de­
ſtructa ſubſtantia tolluntur cętera prædicamenta, tollitur item ens: copoſito & reliquis ſubſtan­
tia ponitur.
Atque hæc quæ narrantur ab Alexandro, valent mea quidem ſententia, in omne ge­
nus communium ad vnum.
Sed Ariſtoteles priuatim de ente & vno verba faciens vna ſanè & illa
perpetua ratione ens & vnum genus eſſe non poſſe monſtrauit: eſt autem huiuſmodi ratio.
Si ens
& vnum genera forent, à differentiis participari non poſsint: at verò participantur à differentiis:
etenim quæque differentia & vna eſt & ens.
Nec genus igitur eſſe poteſt vnum, aut ens. Hac ra­
tione primùm eſt vſus Ariſtoteles 3. Met. b quam explorans Alexander habuit pro dialectica.

quamobrem ad alteram illam ſuam confugiſſe eſt veriſimile.
Verùm ſanè eſt eam hauſtam fuiſſe è

fontibus dialecticis; quandò nixus Philoſophus illo fundamento quòd differentiæ non participant
genus; indicauit loca, vnde promerentur argumenta ad euertendum genus & definitionem.
c Ve­

rùm & loca noua ratione firmauit; ſiquidem efficeretur ex eo, ſi genus de differentia diceretur,
quòd toties repeteretur in vna definitione genus, quot differentiæ in definitione ſumerentur quas
certè multas eſſe nil prohibet, cùm genus de ſingulis differentiis prædicetur, atque idem in ea de­
finitione ponatur: etenim ſi homo eſt animal, & idem mortale, bipes, & ratione vtens; ratione ve­
rò vtens bipes & mortale ſunt animalia.
Ergo animal & per ſeipſum & in ſuis differentiis de ho­
mine prædicabitur.
Itaque non vnum animal erit homo, ſed plura; id verò eſt abſurdum non eue­
nit hoc, vbi genus aliquod remotius ſpeciei tribuatur, nanque & ſi ineſt in genere proximo, non
tamen cum eo ſumitur in explicatione ſpeciei, veluti cùm homo ſit animal, & animal ſit corpus,
necnon & homo ſit corpus, non idcirco cùm dicimus hominem eſſe animal corpus; non vnum
de homine prædicatur, illud ſcilicet, quod eſt in animali, & quod ſeorſum attribuitur omni: nan­
que vnico genere contenta eſt ea prædicatio: neque enim dicitur hominem eſſe animal corpus,
ſed ſeorſum animal & corpus, cùm cęteroqui genus in definitione non ſit omittendum.
Idcirco
nugatio committeretur in definitione, quod eſt vitium maximum, & ſæpius ab Ariſt.
deteſtatum.

Oportebat igitur Alexandrum aliquid dicere ad hanc rationem quæ, vt opinor, ita placuit Ariſt.
vt illam quoque iterum vſurpauerit, d nec aliam ſtuduerit in tanta re afferre quæ ad initia primę

philoſophię conſtituenda pertineret: nam ſi ens genus fuiſſet, non erat expungendum de numero
principiorum.
Et quanuis accepta fuerit à dialecticis, ita hic ego dicam, quemadmodum dixit ali­
quando Ariſtoteles, e ea nimirùm quæ fieri non poſſent apud mathematicos, eadem quoque non

ſuccedere in naturalibus, non autem contrà quæ fieri nequirent apud naturalem, denegari mathe­
matico: quandoquidem mathematica in ablatione ſint poſita, phyſica verò in appoſitione.
Sic
igitur phyſica ſe habent ad dialectica quæ vindicant ſua præcepta à qualibet certa materia.
Qua­
propter Alexandri rationem ſic accipiemus, vt vniuerſa communia complectatur; rationem verò
Ariſtotelis ad ens & vnum ſpeciatim pertinere defendemus.
Eſt igitur ſubſtantia prior ente. Ideoque.
ens à ſubſtantia ſeparari nequit. Non igitur numeratur in iis quæ continentur in priore modo
prædicandi per ſe, neque ponitur in definitione, nec reuera quicquam ponit in ſuis partibus præ­
ter ordinem.
Reſtat igitur, vt ſint ſimplices partes, neque reſolui poſsint in alia priora ſeipſis. Pro­
inde è prædicamentis ſummisque.
generibus propoſitiones efficiuntur negantes quę medio vacent.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index