Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 355 > >|
1
Ab F, autem ducatur diameter ad C, & à D, ad E. quoniam igitur plurimum
diſtantia ſecundum locum, contraria ſunt ſecundum locum: plurimum autem di­
stantia, quæ ſecundum diametrum; neceſſarium eſt, & flatuum hos inuicem con­
trarios eſſe, quicunque ſecundum diametrum exiſtunt.
vocantur autem ſecundum po­
ſitionem locorum venti ſic; Zephyrus quidem ab A, hoc enim eſt occidens æquino­
ctialis.
Boreas autem, & Aparetias à G. hic enim Vrſa, contrarius autem huic
Notus ab H.
Meridies enim eſt hic, à quo flat, & H, ipſi G, contrarium eſt; ſecun­
dum enim diametrum ſunt.
Ab F, autem Cæcias; hic enim oriens æſtiuus eſt; cui
contrarius est, non qui flat ab E, ſed qui à C. Libs, iſte enim ab occidente hyemali
flat; estque, illi contrarius, quia ſecundum diametrum illi opponitur.
Qui verò à D,
Eurus, iſte enim ab horiente hyberno flat, vicinus existens Noto, vnde & ſæpè Eu­
ronoti flare dicuntur: contrarius autem huic, non qui à C. Libs, ſed qui ab E, quem
vocant, hi quidem Argeſten, hi autem Olympium, alij verò Scironem; iste enim ab
occidente æſtiuo flat, & ſecundum diametrum ipſi ſolus opponitur.
Venti igitur, qui
ſecundum diametrum poſiti ſunt, & quibus alij aduerſantur, ij ſunt.
Alij autem
ſunt, ſecundum quos non ſunt contrarij venti, ab I, quem vocant Traſciam, qui me­
dius
eſt inter Argesten, & Apparitiam, à K, autem, quem vocant Meſen, Medius
enim eſt Cæciæ, & Aparetiæ.
Diameter autem K I, iuxta circulum ſemper conſpi­
cuum eſſe ſolet, non tamen exactè) ideſt linea K I, ſolet in horizonte referre
diametrum circuli omnium ſemper apparentium maximi, eo quod ſit ferè
ſub
diametro illius, in qualibet enim ſphæra obliqua, ideſt, in qua polus ele­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index