Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 158 > >|
1motui obſtare videatur Terræ grauitas, cuius propri­
um ſit id corpus, cui ineſt, deorſùm rectà pellere;
ideò ſciendum eſt grauitatem affectionem eſſe non
totius Terræ, ſed partium ipſius, donec ab ipſa auel­
luntur.
Declarata penè res manet ex iis, quæ dixi
ſuperiore Epiſtola, cùm de corporum terrenorum
attractione ab ipſa Terra.
Nam globus quidem ipſe
Terræ ſecundum ſe totum ſpectatùs nullo indiget
motu recto, quo ſe in locum ſuum recipiat, è quo
nunquàm egreditur; indigent verò eius partes, vt
ſe in ipſum globum recipiant, à quo contingit illas
inter dum emoüeri, ac ſeparari.
Quamobrem nihil
fuit neceſſe indere toti ipſi globo grauitatem, ſeu
vìm, impetumque, quo rectà ferretur in locum, ex­
tra quem conſtitutus foret; ſed ſatis fuit inderevim,
qua contineret ſuas parteis, eaſdemque retraheret,
ſi contingeret eas diuelli.
Scilicet motus iſte rectus,
quem grauitatis dicimus, vnitiuus eſt, vt ſic dicam,
& congregatiuus omnium Terræ partium; indició­
que eſt, quòd tam ex parte noſtri, quàm ex parte
antipodum, & vndequáque in idem conſpiret; ſed
cùm ſit congregatiuus partium relatarum in ipſum
globum, non eſt tamen congregatiuus ipſius globi
cum re alia, vt ſi Terra eſſet cum Luna, orbibuſve
aliis mundi congreganda.
Neque dici poteſt gra­
uitatem, ſeu vim ad hunc motum, conceſſam eſſe
toti Terræ, vt vel ſe recipiat in locum mundi infimum,
vel recepta, ſe in illo contineat.
Siquidem in mundo ni­
hil infimum, aut ſupremum eſt, niſi comparatè ad ſitum
animalis, ac potiſſimùm hominis, cuius vna eſt pars

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index