Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
21
21 (7)
22
22 (8)
23
23 (9)
24
24 (10)
25
25 (11)
26
26 (12)
27
27 (13)
28
28 (14)
29
29 (15)
30
30 (16)
< >
page |< < (98) of 795 > >|
11298DISSERTATIO ritate aliisque auxiliis non plus Ferri conorum apicibus applicari po-
tuiſſet, præterea ab apicum figura varia oritur magna inter vires at-
trahentes differentia, atque hic quid aliud latet ſubtile, quod ma-
jori labore eruendum erit poſtea.
Nunc videamus quantum variet virium Magneticarum communi-
catio poſito alterius figuræ ferro;
parallelopipeda ſequentibus inſer-
vierunt Experimentis, quorum omnium longitudo erat 4 pollicum.
3. Parallelopipedi primi latitudo erat {48/100} pollicis, altitudo {18/100} poll.
in quo, lentè & aliquoties ſupra eundem polum Magnetis ducto ſe-
cundum longitudinem, ita ut latitudine ſua Magnetem attigerit,
vis tanta attractrix obſervata fuit, ut ab extremitate plana ſuſpendi
potuerit onus 25 granorum:
Deinde idem parallelopipedum eidem
polo Magnetis appoſitum, eadem directione Lapidi affrictum fuit
aliquoties, ſed altitudine Magnetem contingente, tum ex eadem
extremitate ſuſpenſum fuit pondus ferreum 35 granorum;
adeo ut
cum eodem ferro diverſa vis attractrix communicetur a Magnete,
prout hic varium ferri latus attigerit.
Secundi parallelopipedi latitudo fuit {39/100} pollic. altitudo {13/100} poll.
quod ſecundum longitudinem ſuper eodem polo Magnetis ductum,
ita ut ſua latitudine Lapidem attigerit, ad extremam planamque ſu-
perficiem geſtare potuit pondus 145 granorum:
Deinde eadem di-
rectione ſuper eodem polo Magnetis latum, ut altitudine lapidem
attigerit, ex extremo eodem geſtavit modo 64 grana.
Tertii parallelopipedi latitudo fuit {25/100} poll. altitudo {5/100} poll. quod
latitudine ſua Magnetem attingens, ſuper eodem ejus polo ductum,
tandem ab extremitate geſtavit 267 grana:
Verum poſtea ſecundum
altitudinem ductum, eâque attingens lapidem, modo attrahere potuit
grana 57.
Corol. 1. Ex hiſce liquet Experimentis Ferrum oblongum & pla-
num ab eodem polo Magnetis majoribus viribus donari, quam cy-
lindricum:
vires fuiſſe cum parallelopipedis majores communicatas
patet, 1°.
quia primum geſtavit ab extremo ſuo 25 grana: cylindrus
autem ſecundus modo grana.
7 {1/2}. 2°. parallelopipedi extremitas erat ſu-
perficies plana, nondum deſinens in cuſpidem, cæteroquin plus
ponderis geſtaſſet, cum cylindrus ex apice tantum potuit ferre gra-
na 1 {9/10} 3°.
pondus parallelopipedi erat gravius eo cylindri, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index