Alvarus, Thomas, Liber de triplici motu, 1509

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 290 > >|
112 igitur tranſeundo ſecundam medietatem non mo-
uetur ab f. proportione: ergo non mouetur cõtinuo
vniformiter / quod fuit probandum.
Conſequentia
patet ex ſecundo correlario quinte concluſionis ſe-
cundi capitis ſecunde partis.
Nam quod ibi dici-
tur de rationalibus quantitatibus de quibuſcū
ex eadem quinta concluſione facile demonſtrari va­
let.
Et ſic patet correlarium. 11quõ ↄ̨clu­
ſiones de­
cimi et vn­
decimi ca­
pitū dñt
reſtringi
¶ Et ex hoc habes do-
cumentum notandum /  predicte concluſiones duo­
rum precedentium capitum intelliguntur cum po-
tentie mouentur in medio vniformiter difformi per­
fecte q̈drato, vel quadrilatero vniformis latitudi-
nis et profunditatis continuo.
¶ Utrum autem ta-
lia media requirantur ad predictas cõcluſiones ve­
rificandas, ita  cum nullis aliis mediis potentie
poſſint moueri ſecundum tenorem predictarum cõ-
cluſionum quam cum illis tu ipſe inquiras.
22argumē-
tū calcu.
Secundo contra tertium correlariū
quinte concluſionis decimi capitis arguitur ſic.
q2
b. potentia in caſu illius correlarii aliquando vni-
formiter mouetur dato  motus ille perpetuo con­
tinuetur: igitur non cõtinuo intendit motum ſuum /
et per conſequens correlariū falſuꝫ.
Conſequentia
patet / et arguitur antecedens: quia motus ipſius b.
quando ſimul incipit moueri ab eodem puncto cuꝫ
a. ſolum finite diſtat a gradu velocitatis quo mo-
uetur a. et a. continuo vniformiter mouetur: et b. con­
tinuo intendit motum ſuum: et ſic perpetuo mouebū­
tur: ergo velocitas ipſius b. tandem deneniet ad eq̈­
litatem velocitatis motus a. et b. / tunc vniformiter
mouebitur / igitur propoſitum.
Patet conſequētia /
quia non eſt dabilis latitudo inter motum maiorē
et minorem quin illa per continuam intenſioneꝫ mi­
noris tandem valeat acquiri vt ſatis cõſtat: igitur
b. in tempore finito poteſt acquirere latitudinē mo­
tus per quam motus ipſius a. excedit motum ipſiꝰ
b.
Sed  tunc b. vniformiter mouebitur probatur.
quia tūc b. mouebitur ab eadē proportione: et ita ve­
lociter ſicut a. mouetur ī illo puncto quia a. ſemper
mouetur vniformiter: et per conſequens ſequitur / 
in illo puncto erit b. potentia tanta quanta fuit a.
potentia in illo puncto: et creſcit vniformiter conti­
nuo et eq̄ velociter ſicut a. et ex hoc ſicut a. creſcebat
ibi / et per conſequens mouetur vniformiter ſicut a. /
quod fuit probandum.
Reſpondeo negando antecedens: et
ad probationem concedo antecedens / et nego conſe­
quentiam: et cum probatur / quia nulla eſt latitudo
finita inter duos motus inequales maiorem vide-
licet et minorem quin illa valeat in tempore finito
acquiri a minori motu ꝑ continuã eiꝰ maiorationē:
diſtīguo illud, aut ſi talis minor motus vniformi-
ter continuo intendatur aut velocius et velocius / et
ſic ego bene concedo illud: aut ſi continuo intenda-
tur tardius et tardius, et ſic ego nego.
Non em̄ tunc
oportet.
Poſſibile enim eſt  vnus gradus motus
ſemper ſit in acquiri per infinitum tempus.
Hoc eſt
 vnum mobile continuo per infinitum tempus in­
tendat motum ſuum: et nun̄ acquirat vnum gradū
motus per quem exceditur a motu velociori ſed be­
ne quēlibet motum citra.
Ut ſi in prima hora illius
infiniti temporis acquirat primaꝫ partem propor­
tionalem vnius gradus: et in ſecunda ſecundam et
in tertia tertiam: et ſic cõſequenter. 331. correl.
¶ Ex quo
ſequitur primo /  potentia a. in infinitum tarde in-
tenderet motum ſuum eſto  motus eius perpetuo
duraret.
Patet quia alias ſequeretur /  in tempo-
re finito poſſet venire ad equalitatem motus b.

442. correl.
¶ Sequitur ſecundo /  potentia a. que vniformi-
ter continuo mouetur non poteſt attingere potētiã
maiorem precedentem ipſam que eque velociter et
vniformiter continuo intenditur ſicut ipſa potētia
a. de qua videlicet ſit mentio ī ſecūdo correlario q̇n­
te concluſionis preallegate.
Probatur / quia a. non
poteſt incipere moueri eque velociter ſicut illa po-
tentia precedens ipſam potentiam a. / ergo ſequitur /
 non poteſt attingere ipſam que velocius moue-
tur et precedit.
Conſequentia patet, et arguitur an-
tecedens: quia ſi mouebitur aliquando eque veloci­
ter ſicut maior precedens: et illa maior precedens
continuo remittit motum ſuum: ſequitur /  a. potē-
tia aliquando cõtinuo certe velocius mouebit̄̄ quã
illa potentia que continuo remittit motum ſuum: et
precedit: et ex conſequenti ſequitur /  a. potentia ali­
quando attinget illam potentiam maiorem prece-
dentem (dato /  perpetuo duraret motus illarū po­
tentiarum in tali medio) / et per conſequens eque ci-
to pertranſiretur aliquod ſpacium a potentia ma­
iore et a potentia minore / quod eſt impoſſibile (cete-
ris deductis)
Patet conſequentia / q2 omne mobile
ſequens alteruꝫ qḋ ab aliqua certa ꝓportione con­
tinuo velocius eo mouetur (dūmodo perpetuo ſic
moueantur) tandem attinget illud vt facile demon­
ſtrari potet. 553. correl.
¶ Sequitur tertio /  illa potentia ma-
ior precedens continuo tardius remittit motū ſuū:
et ſi perpetuo moueretur per tale medium in infini-
tum tarde remitteret motum ſuum.
Probatur hoc
correlarium / quia ſi velocius et velocius remitteret
motum ſuum vel vniformiter continuo: tandem de­
ueniret ad equalitateꝫ motus ipſius a. vniformiter
continuo mouentis: et tunc tardius moueretur:
quod ſuperiori correlario improbatum eſt.
Patet
igitur correlarium. 664. correl.
¶ Sequitur quarto /  iſta con-
ſequentia nihil valet a. in īfinitum modicum diſtat
ab aliqua iſtarum potentiarum: et a. qualibet iſtaꝝ
potētiaꝝ verſus eandem differentiam continuo ve­
locius mouetur: ergo ſequitur /  a. aliquando attī­
get alquam illarum potentiarum eſto /  perpetuo
motus eius duraret.
Probatur / et pono / 
a. potentia ponatur in puncto initiatiuo c. medii
quod vniformiter continuo mouendo pertranſit ꝑ
ſue potentie ad non gradu continuuꝫ et vniforme cre­
mentum: et in quolibet puncto intrinſeco eiuſdem c.
medii ponatur potentia vna que vniformiter conti­
nuo a non gradu potentie et eque velociter ſicut a.
creſcat: mouendo verſus extremum intenſius c. me-
dii a ꝓportione ſui ad ſuam reſiſtentiam.
Quo po­
ſito antecedens illius ↄ̨ñe eſt verum: et conſequens
falſum: igit̄̄ correlariū uꝫ.
Q, tunc antecedens il-
lius conſequētie eſt verum / patet / quia prima pars
eius eſt ex ſe nota: et ſecunda patet ex quinta conclu­
ſione decimi capitis.
Sed  conſequens ſit falſum
probatur / quia ſi a. aliquando attingit aliquam il­
larum potentiarum: et continuo a. eſt equalis cuili-
bet aliarum potentiarum ex hypotheſi: et quelibet
aliarum poñarum continuo intendit motum ſuum /
ſequitur /  a. aliquando intendit motum ſuum cum
aliqua illarum poñarum mouendo ab eodem pun­
cto cum ea continuo eque velociter: ſed conſequens
eſt falſum / vt patet ex ſecunda cõcluſione decimi ca­
pitis: igitur et antecedens.
Item ſi a. aliquando at-
tingit aliquam illarum poñarum ſequitur /  eadeꝫ
poña eque cito pertranſiret totum ſicut eius partē
ceteris paribus / quod eſt impoſſibile:
Et ſic patet
correlarium. 775. correl.
¶ Sequitur quinto /  ad arguendum
a. poñam velocius continuo mouentem b. poñam p̄­
cedentem mouētem tamen tardius aliquando attī­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index