Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1
Simili cauſa amethyſtum referunt ſom­
nia
mouere, vnde Chalam dicitur Hebraï­
, quod eſt ſomniare, teſte Rabbi Aben
Ezra
.
Quædam verò alia permutatione ſom­
nia
mouent, vt onyx, cuius nomen vulgò
Nicolus
, nam ſpiritum mutat & agitat: vel
pulchritudine
alia id agunt, vt carbunculi,
opali
, achates: quædam rurſus proprietate.
Manifeſtum eſt igitur quatuor modis exci­
tari
ſomnia à lapidibus: nam & ab aliis cau­
ſis
ſi excitentur quam à lapidibus, in hæc
quatuor
genera facilè rediguntur.
Sic enim
vigiliæ
, cùm ſomnus ſuccedit leuis, ob ſic­
citatem
mouent imagines, & cepæ, caules,
ac
ſinapis, ob vapores: & timor, gaudium,
viridiaria
, amor, quia animum mouent:
& quæ ſpontè mouent, de quibus in primo
libro
de Inſomniis diximus.
Audaciam ve­
aut promptitudinem præſtare, vel igna­
uiam
etiam, longè facilius quàm ſomnia
mouere
.
Et rurſus ſanguinem ſiſtere, aut
confirmare
ventriculum, quemadmodum
Iaſpidem
facere videmus, admiratione fer­
omni carere debet: quandoquidem ad
primas
, aut ſecundas ſaltem qualitates hæc
referri
poſſunt.
Atque in nobis vires.

Porrò
lapidum ſubſtantia dura, vtque durior
pretioſior, velut metallorum quò fuerit
magis
ductilis, vnde inter metalla auro pre­
tium
ſummum, & adamanti ſubſtantiæ ra­
tione
: nam colore cedit carbunculo, opalo,
& ſmaragdo.
Illud præcipuum adamanti,
quòd
eius ramenta etiam ſunt pretioſa: nam
ſcrupulus
ſex aureis coronatis venditur: du­
ritie
enim omnes gemmas diuidit, cælaturæ
non
tantùm commodus, ſed & neceſſarius.
Non ab alio fermè quàm à ſuo ſcobe atte­
ritur
& expolitur Adamas, ob duritiem.
Ma­
gnitudo
eius vncia rariſſimè excedit.
Indicio
eſt
quidem, qui nunc Antuerpiæ habetur
ſexagies
ſeſtertio, id eſt, aureis coronatis cen­
tum
quinquaginta millibus æſtimatur: cùm
tamen
ſctupulo ab vnciæ pondere deficiat.
Formatus & expolitus non minùs quàm qua­
tuor
aureis talentis ex more, quamvis opera

vix
dimidij.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index