Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648
page |< < of 145 > >|
1Et quia propiores illi baſi, quæ tangit planum, remotioribus
ſunt pro baſi; erit minor illorum plaga: ac proinde ad minus
intervallum reflectunt.
Idem verò contingit ſiue eandem
habeant gravitatem orbiculi reliqui, ſiue præponderet baſis,
aut minus ſit gravis.
Nam licet baſis magis ponderoſa ma­
iorem dat plagam; cùm non niſi à maiori impulſu moveatur
eodem cum minoris gravitatis motu: quia tamen in ordine
ad motum hanc expendimus; atque; in eadem ratione ſunt mo­
tus reflexi, minor autem huius motus; minorem quoque in or­
dine ad ſuum motum dicetur dare & referre plagam.
THEOREMA VI.
Si plures orbiculi ſimul iuncti & æquales percutiant Cylindrum ſoli­
dum; maiorem impulſum recipiunt partes à baſi remotiores.
Nam baſis quidem minorem dat plagam per 5 theor: eſt au­
tem orbiculus propior remotioribus pro baſi: erit ergo maior
illorum plaga, & à maiori plagâ maior quoque impulſus.
Sed
et ratio vectis huc facere videtur.
Nam orbiculus ipſo cy­
lindro utitur pro vecte: atque eò magis, quò plaga fit remoti­
or à baſi: cuius hypomochlium eſt planum, in quo cylindrus
firmatur.
Itaque à plagâ in medio aut propè baſim factâ immo­
tus manet: ſi eandem plagam accipiat in ſummo, invertitur.
Atque inde ratio conſtat, quamobrem partes cylindri ſuperiores
avertuntur ex illâ plagâ, & celeritate motûs alias antevertunt:
à baſi enim cum longitudine cylindri continuò accreſcit pla­
ga. E contra verò ſi plaga fiat propè baſim, & infra medium,
non percuſsâ reliquâ parte cylindri; reſupinato vertice mo­
tum accelerat baſis.
Cùm autem cylindrus alium percutit ſi­
bi æqualem: quia omnes partes æqualiter moventur; eandem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index