Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544
page |< < (94) of 430 > >|
11294GVL. PHIL. ANNOT. fundamenta ſic ſunt faciëda, vt fodiatur ſi queat inueni-
ri ad ſolidum &
in ſolido. & c. SVPRAQ VE
TERRAM PARIETES EXTRVAN
TVR SVB COLVMNIS, DIMIDIO
CRASSIORES QVAM COLVMNÆ
SVNT FVTVRÆ.
Hiparietes, modo ſtereo-
batæ, poſtea ſtylobatæ vocantur, (Vulgus Pedeſtala di-
cit) ſupra quos, Baſes collocantur.
Quod autem ait di-
midio craſſiores faciendas quàm ſintipſæ columnæ futu-
ræ, ita accipiendum eſt.
Spira maxima latitudine nó ſu-
perat columnam niſi dimidia craſſitudine, idesthinc at
hinc quarta parte, id in Dorica, nam proiectura Baſis
Ionicæ fit octaua &
decima ſextaparte craſſitudinis co-
lũnæ, ideſt in vniuerſum vna quarta &
octaua, ſicut Co-
rinthiæ ſi ſupra alias collocatur, ab Ionica mutuanda, ſi
in plano à Dorica.
Ad Spiræ Plinthi perpendiculum (vbi
ſumma latitudo ſpectatur,) fit Stylobatæ truncus ſiue
quadratum, (adiiciũtur enim &
quotæ partes vt ſcripſi-
mus pro Coronice &
Baſi) At id, est quod Vitru-
uius ait ſpirarum proiecturas non procedere oportere
extra ſolidum, ideſt non oportere Plinthidẽ Baſis proce-
dere &
latiorem eſſe quàm ſit Stylobatæ quadratum.
Solidum enim non erit, vt id ſemel moneamus, ſi perpen-
diculum à pede ſuperimpoſiti lapidis cadens, ſub ſe ae-
rem at vacuum inuenerit.
Alias non negauerim ſtereo-
batam poſſe vocari ædificii veluti Baſim, quod Baſſa-
mentum vulgo dicunt, ſicut Stylobatam proprie Colũna-
rum fulcimentum.
Baſis ædificii figuram ſubiunxi.
AVT SOLIDANDA FISTVCA-
TIONIBVS.
Ideſt palationibus, palis è

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index