Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

Table of Notes

< >
< >
page |< < (112) of 197 > >|
1121124 L*IBER* S*TATICÆ*
INTERPRETAMENTVM.
Hujus generis ſunt circuli, ellipſes, parallelogramma, cæteræq́ue figuræ or-
dinatæ quas circulus recipit laterum numero pari, denique quâcunque ſint
forma, ut ſubjectæ A, B, atque iſtis ſimi-
152[Figure 152] les infinitæ, quæ rectâ quâcunque per
centrum acta perpetuò bipartito divi-
duntur.
contra igitur irregulares dicen-
tur illæ quas quælibet ſua diametros bi-
fariam non partitur, huc referes triangu-
la reliquaque polygona laterum numero
impari, atque id genus cætera.
Defini-
tionem iſtam propoſui, quia ut in ſe-
quentibus perſpicitur, columna cujus baſis ſit fundum regulare, plano per pun-
cta in ambitu oppoſitarum hedrarum tranſverſim ſimiliter ſita trajecto, in duas
æquas partes perpetuò diſſecatur.
10 DEFINITIO.
Inane eſt locus corporis expers.
11 DEFINITIO.
Vacuum in quo aër duntaxa tineſt.
*POSTVLATA.*
1 POSTVLATVM.
Ponderitatem corporum in aëre appellari propriè, in
aqua autem ſecundum hy potheſin.
2 POSTVLATVM.
Aquam propoſitam omnibus partibus eſſe ponderitatis
homogeneæ.
3 POSTVLATVM.
Pondus à quo vas minus altè deprimitur, levius: quo al-
tiùs, graviùs:
quo æquèaltè, æquipondium eſſe.
4 POSTVLATVM.
Vas ſuperficiarium aquam, aliamq́ue materiem conti-
nere utipſum nec frangatur, nec flectatur.
5 POSTVLATVM.
Vas ſuperficiarum effuſa aqua vacuum eſſe.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index