Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (75) of 525 > >|
11275Ioan. de Sacro Boſco. impellantur, niſi prior motus intermittatur, aut interrumpatur.) ſed deuehun-
tur ad motũ orbiũ, in quibus ſunt@ita enim poteſt unum, idemq;
aſtrũ diuerſis
cieri lationibus, ut ſupra declaratum fuit, uarijs etiam adductis exemplis.
Con
firmatur hoc ipſum multo magis in planetis:
Mouentur enim adhuc pluribus
motibus, quam duobus illis ab ortu in occaſum, &
ab occaſu in ortum; & nunc
uelocius uidentur moueri ab occidente in orientem, nunc tardius:
Videntur
interdum ſtare, interdum retrocedere in occidentem, &
c. vt in Theoricis pla-
netarum explicatur.
Si igitur ſtellæ per ſeſe mouerentur, non poſſet ſufficiens
ratio huiuſce uarietatis afferri:
Si autem ad motum cęli moueri dicãtur, facili
negotio omnes apparẽtiæ locũ habẽt.
ut in Theoricis planetarũ explicabitur.
Videntes itaq; nonnulli, hac ratione non poſſe dari multitudinem
motum in ſtellis, aliam rationem confinxerunt, quibus perſuadere conantur
ſtellas moueri per ſeſe, &
non infixas eſſe corporibus cœleſtibus. Dicuntenim,
11Sententia
eorum, qu@
dicunt ſtel-
las in cana-
libus moue
ri, eiusq. cõ-
fu@atio.
unicum tantum eſſe cœlum, atque hoc ipſum unico motu moueri ab oriente
in occidẽtem, unà cum omnibus ſtellis;
Stellas uero proprijs motibus ab occi-
dente in orientẽ ferri, ut aiunt, ſolutas ab orbibus cœleſtibus:
non quidem tan
quam piſces in mari, uel aues in aere, ne detur penetratio corporum, aut ſciſſio
cęli, ſed per canales quoſdam.
Confinxerunt namq. ſingulas ſtellas habere ſin-
gulos canales congruentes motibuspropriis, tantæ amplitudinis, quanta eſt
illarum magnitudo, ita ut quælibet ſtella repleat totum ſuum canalem.
In
his porro canalibus poſuerunt corpus quoddam fluxibile, ſicut eſt aer, quod
cedere poſſit ſtellis, quando ab occidente in orientem mouentur.
Itaq. ſecun-
dũ hos auctores totum cęlũ erit refertũ iſtis canalibus, pro multitudine ſtella-
rũ, ad inſtar animalis, quod repletum eſt uariis, ac multiplicibus uenis.
Hanc ue
ro ſententiã eo libentius amplectuntur, quòd nolint concedere motum raptus.
Dicunt namque impoſſibile eſſe, ut unum cœlum alterum rapiat, quantumuis
ipſi contiguum.
Veruntamen hæc ſententia & abſurda, & infufficiens eſt: Ab-
ſurda quidem, quoniam ſine ulla neceſſitate, aut ratione probabili, ponit cor-
pus cœleſte perforatum tot canalibus, &
refertum undique corpore illo fluxi-
bili, quod nemo ph@loſophorum hactenus cõcedere uiſus eſt:
Inſufficiens uero,
quia impoſſibile eſt defendere iuxta hanc ſententiam omnia Phænomena, quæ
Aſtronomi diligentiſſime obſeruarunt in motibus cœleſtibus.
Primo enim ve-
lint, nolint, uitare nequeunt motum raptus.
Cum enim ſtellæ ſint ſolutæ ac li-
beræ, ut ipſi dicunt, &
nullo modo cœlo inhæreant, moueanturque ad motum
cęli ab ortu in occaſum, neceſſe eſt, eas rapi à cœlo ſine ulla reſiſtentia, aut uio-
lentia, hanc ſolum ob cauſam, quòd contiguæ ſint canalibus, in quibus exi-
ſtunt.
Secundo quamuis hac ſententia duplex motus, ab oriente uidelicet in
occidentẽ, &
contra, ab occidente in orientem, utcunque defendi poſſit: tamen
nullo modo plures motus, præter hos duos, ſtella quæuis habere poteſt, ob ra-
tionem, quam ſupra adduximus contra eos, qui aiebant ſtellas ex ſeſe moue-
ri.
Cum igitur in Luna plures ſint deprehenſi motus, nempe ſex, ut minimum.
idemque de cæteris planetis ſit dicendum, immo &
ſtellę fixæ triplicẽ habeant
motum, ut ſupra oſtendimus, nullo modo hæc opinio uera eſſe poterit.
Tertio
planetæ, ut ex Theoricis planetarum liquet, non ſemper æqualiter diſtant à
centro terræ, ſed nunc propiores, nunc uero remotiores apparent, quod nul-
latenus fieri poſſet, ſi ſtellæ per ſeſe in dictis canalibus mouerentur, niſi dica-
tur illos canales eſſe eccentricos cum mundo, ita ut una pars magis recedat a
mundi centro, &
alia magis ad idem accedat: quod dici non poteſt. Nam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index