Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (94) of 393 > >|
11294 unde Problematis conſtructio, ſeu puncti Z dererminatio habetur.
XXVI. Subnectam & ab amico communicatam (aliâ methodo
11Fig. 147. repertam ab ipſo, concinneque demonſtratam) conſtructionem:
Duc NR incidenti AN perpendicularem, & ſecantem axin in R.
Fac NP.
N π : : NR. T. duc N Qrefracto NK perpendicularem,
&
æqualem ipſi T; denique jungatur QC; hæc producta ſecabit
NK in foco quæſito Z.
XXVII. Hujuſmodi verò punctum Z eſſe locum ipſiſſimum ima-
ginis puncti A, oculo apparentis in ipſa N π conſtituto, ſæpiùs expo-
ſitæ rationes manifeſtant.
XXVIII. Attendenti porrò conſtabit, ſiquidem fuerit NG ad 22_In Num. 25._ ratio æqualitatis, quòd punctum Z infinito à puncto G, vel N inter-
vallo diſtabit;
ſeu proximi radio N π refracti ipſi N π paralleli erunt;
ſin ratio NG ad M ſit majoris inæqualitatis, quòd punctum Z exiſtet
infra G, vel in NG antrorſum protracta;
verùm denuò ſi NG & lt; M,
quod punctum Z ſupra N, vel in NG retrò tractâ verſatur.
Hæc
ſuffecerit innuiſſe.
Hinc etiam poſticæ circuli partis illuminatæ quan-
titas utcunque poſſit determinari.
ſed ad locum Solidum res ſpectat,
ipsámque proinde miſſam facio.
XXIX. Inſeremus autem hîc _Phænomeni_ cujuſdam ſatìs obvii, quód-
33Fig. 148. que nonnullis forſan (_utpote communibus Opticæ decretis apparenter_
_adverſum)_ mirabile videatur, explicationem.
Sit lucidi puncti A
(modicè diſtantis, &
vividè radios ejaculantis) ad arcum circularem
MBN (ab axe A B biſectum) imago, ſeufocus Z;
& per Z, ad ipſam
AZ perpendicularis traducta concipiatur linea XY.
porrò, deſu-
matur aliud punctum remotius E;
liquet ejus imaginem citra punctum
Z (centrum verſus) jacere;
ductis itaque rectis EM, EN, harum
refracti adhuc altiùs ſe interſecant, puta ad K;
productæque MK,
NK lineam XY ſecent punctis O, P.
quinetiam ulterius accipiatur
punctum F;
ductarúmque rectarum FM, FN refracti ſint ML, NL;
lineæ XY occurrentes ad puncta R, S; quibus peractis manifeſtum eſt
intervallum RS ipſo OP majus eſſe.
Hinc facilis habetur ratio, cur
punctum lucidum (velut _ardens lucerna,_ vel _Imago Solis_ ad _Speculum_
aut _lentem diaphanam_ effecta, (quin &
ſtellæ fixæ) quæ propter exi-
guitatem ſuam apparentem punctorum ad inſtar haberi poſſunt) quò
a diſtinctæ viſionis loco longiùs amovetur, eò (contra quàm in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index