Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 403 > >|
1
Gemmarum
nobilium
propriæ lau­
des.
Probatur maximè, qui maximè ſplendet,
ac quaſi vt Sol quidam, qui neque lucos,
& virentia prata imitando oculos alacrita­
tate implet: neque vlla eſt alacrior gemma.
Optimos etiam referunt coti Lydiæ affrica­
tos, æream maculam relinquere.
Somnia
verò & imagines mouere longè minus mi­
rum eſſe conſtat, quàm præbere diuinatio­

nem.
Sic lapis ille qui apud me eſt, imagi­
nes mouet in ſomnis aſſiduas, & minuit
ſomnium, ac memoriam auget.
Palàm eſt
hoc facere ſiccitate maxima, quam habet:
magnitudo vt piſi non mediocris aut parui,

ſed magni: color ferrugineus in ſupremo
cum maculis ſanguineis cum nitore, duri­
tie maiore quàm achatis, in imo vt turbidi,
candidi oui: maculæ illæ ſanguineæ limacis
corticem repræſentant: vbi lapis eſt candi­
dior, pars quaſi tunicæ interioris oua intus
ſpectatur.
Gemmæ quo­
modo imagi­
nes in ſomnis
oſtendant.
Gemma in­
certi generis
mirabilis.
Simili cauſa amethyſtum referunt ſom­
nia mouere, vnde Chalam dicitur Hebraï­
cè, quod eſt ſomniare, teſte Rabbi Aben
Ezra.
Quædam verò alia permutatione ſom­
nia mouent, vt onyx, cuius nomen vulgò
Nicolus, nam ſpiritum mutat & agitat: vel
pulchritudine alia id agunt, vt carbunculi,
opali, achates: quædam rurſus proprietate.
Manifeſtum eſt igitur quatuor modis exci­
tari ſomnia à lapidibus: nam & ab aliis cau­
ſis ſi excitentur quam à lapidibus, in hæc
quatuor genera facilè rediguntur.
Sic enim
vigiliæ, cùm ſomnus ſuccedit leuis, ob ſic­
citatem mouent imagines, & cepæ, caules,
ac ſinapis, ob vapores: & timor, gaudium,
viridiaria, amor, quia animum mouent:
& quæ ſpontè mouent, de quibus in primo
libro de Inſomniis diximus.
Audaciam ve­
rò aut promptitudinem præſtare, vel igna­
uiam etiam, longè facilius quàm ſomnia
mouere.
Et rurſus ſanguinem ſiſtere, aut
confirmare ventriculum, quemadmodum
Iaſpidem facere videmus, admiratione fer­
mè omni carere debet: quandoquidem ad
primas, aut ſecundas ſaltem qualitates hæc
referri poſſunt.
Atque hæ in nobis vires.

Porrò lapidum ſubſtantia dura, vtque durior
eò pretioſior, velut metallorum quò fuerit
magis ductilis, vnde inter metalla auro pre­
tium ſummum, & adamanti ſubſtantiæ ra­
tione: nam colore cedit carbunculo, opalo,
& ſmaragdo.
Illud præcipuum adamanti,
quòd eius ramenta etiam ſunt pretioſa: nam
ſcrupulus ſex aureis coronatis venditur: du­
ritie enim omnes gemmas diuidit, cælaturæ
non tantùm commodus, ſed & neceſſarius.
Non ab alio fermè quàm à ſuo ſcobe atte­
ritur & expolitur Adamas, ob duritiem.
Ma­
gnitudo eius vncia rariſſimè excedit.
Indicio
eſt quidem, qui nunc Antuerpiæ habetur
ſexagies ſeſtertio, id eſt, aureis coronatis cen­
tum quinquaginta millibus æſtimatur: cùm
tamen ſctupulo ab vnciæ pondere deficiat.
Formatus & expolitus non minùs quàm qua­
tuor aureis talentis ex more, quamvis opera

vix dimidij.
Lapides vt
duriores, me­
talla vt ma­
gis ductilia
pretioſiora.
Adamas.
Cuſpis teli
puluere illi­
ta adamantis,
arma omnia
facilè perfo­
rat.
Eadem etiam cauſa referunt, quòd non
obſcuram habet rationem, cuſpidem illitam
puluere adamantis, ſeu teli ſit, ſeu ſariſſæ, aut
gladij, vel ſagittæ, facilè omnia arma, vt
loricam, galeámque poſſe traiicere: incaleſ­
cit enim ictuferrum ſeu chalybs, & obuium
ferrum penetrat.
Hoc igitur & tenuitatis
ſummæ, & duritiei in adamante argumen­
tum ſit.
Aliud, quòd maximè inter gemmas

nitet expolitum.
Tertium, quòd ignibus re­
ſiſtit vſque ad nonum diem omninò nihil
patiens: pòſt etiam ad multos dies illæſus
manet.
Poſt illum carbunculus atque gra­
natus, ad quintum vſque diem perſeuerant
abſque moleſtia: nec tamen omnes, nec
ſemper: igitur hi poſt adamantem ignibus
minimè obnoxij, & ſubtilium maximè par­
tium: nam niſi tenuiſſimarum eſſent par­
tium, admitterent poros, per quos ingre­
diens ignis, vt demonſtratum eſt, facilè eos
diſſiparet.
Adiuuat ad tenuitatem, & ſolidi­
tatem etiam ipſa frigiditas, vt hi lapides ig­
nibus maximè reſiſtant, quò ſit vt ſapphi­
rus, & ipſe non facilè ignibus cedat, & du­
rior ſit carbunculo, attamen tertius in ordine
eorum lapidum, qui iniuriæ ignis minimè
ob noxij ſint, collocetur.
Gemmæ quæ
ignibus reſi­
ſtunt.
Ergo ſi quis interrogat: In quibus ada­

mas a cryſtallo differt, cùm vterque niteat,
& coloris ſit candidi, vel potius aquei?
di­
cemus nitorem adamantis eſſe viuacem &
robuſtum, vt non ſolùm niteat ac ſplendeat,
ſed rutilet ac micet: præterea ferro, vdo,
igne, vetuſtate, vſu impermutabilem eſſe,
quorum nullum cryſtallo conuenit celerrimè
ſeneſcenti.
Idem brachio ſiniſtro vt carnes tan­

gat alligatus, nocturnos cohibet timores, vt
ſæpe ſum expertus.
Fruſtra creditum eſt non
frangi ictu, cum malleolo in ſcobem redi­
gatur: paulò enim quod ad ictus attinet du­
rior eſt cryſtallo.
Sed nec magnetem impe­
dit, quin ferrum trahat, quæ duo falſo illi
attributa ac toties refricata etiam à nouis
ſcriptoribus, vulgatáque paſſim quid aliud
quàm ingentem ſocordiam ſcriptorum ac te­
meritatem oſtendunt: nam temeritatis eſt
maximæ, ſcribere abſona, quæ non probaue­
ris: maioris vecordiæ, non experiri, quæ tam
facilè poſſit.
Adamantis
& cryſtalli
differentia.
Adamantis
vires.
Virides verò gemmæ non ſolùm ſmarag­

dus, ſed & omnes aliæ, vt praſſius, & to­
pazius, ignibus obnoxiæ ac ſupra alias om­
nes ſunt.
Cauſa eſt humoris ſemicocti abun­
dantia.
Nam vt Philoſophus inquit, metal­
la ex humida exhalatione, lapides è ſicca
generantur: nutriuntur autem (vtdiximus)
& clara ratione, cùm augeantur: quod enim
augetur non vt tophus, nutrire neceſſe eſt,
vt Galenus inquit.
Vt verò generantur à
diuerſa exhalatione, ita colorem ac ſubſtan­
tiam ſuſcipiunt.
Fuſci igitur è terreo exuſto,
candidi è puro aëreo, aqueóve, virides è
copioſo humore, rubei à calore vehementi,
materia tamen minimè humida, cærulæi è
rubra ſubſtantia cùm alterius quàm par eſt
excoquitur, varij ex variis.
Indicio eſt nu­
triri etiam, quòd naturam primam coloris
vndequaque ſeruent, velut & plantæ: quòd
ſi continua fieret acceſſio, varia ſubſtan­
tia illorum ſemper eſſet, cùm tamen va­
ria non ſit, niſi vel ob venas, vt etiam
in arboribus: vel ob naturam lapidis, vt in
achate.
Virides gem­
mæ omnes ob­
noxiæ igni­
bus & cur­
3. Meteorum
in fine.
De lapidum
generatione,
& cauſa co­
lorum eo­
rum.
Libro
de medico­
rum nomi­
num expoſi­
tione vlti­
mo.
Sed hæc varietas etiam in plantis, vt in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index