Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 241 > >|
1Deinde animi ingratam naturam pascere semper;
Atque explere bonis rebus, satiareque numquam:
Quod faciunt nobis annorum tempora, circum
Cum redeunt, fetusque ferunt, variosque lepores;
Nec tamen explemur vitai fructibus umquam:
Hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
Quod memorant, laticem pertusum congerere in vas;
Quod tamen expleri nulla ratione potestur.

Cerberus & Furiae iam vero, & lucis egenus
Tartarus horriferos eructans faucibus aestus,
Haec neque sunt usquam, neque possunt esse profecto.

Sed metus in vita poenarum pro malefactis
Est insignibus insignis, scelerisque luella
Carcer, & horribilis de saxo iactus deorsum,
Verbera, carnifices, robur, pix, lamina, tedae:
Quae tamen & si absunt; at mens sibi conscia facti
Praemetuens, adhibet stimulos, terretque flagellis:
Nec videt interea, qui terminus esse malorum
Possit, nec quae sit poenarum denique finis;
Atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.

Hic Acherusia fit stultorum denique vita.

Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis:
Lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
Qui melior multis, quam tu, fuit, improbe, rebus.

Inde aly multi reges, rerumque potentes
Occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.

Ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
Stravit, iterque dedit legionibus ire per altum,
Ac pedibus salsas docuit superare lucunas,
Et contempsit, equis insultans, murmura ponti;
Lumine adempto animam moribundo corpore fudit.

Scipiadas belli fulmen, Carthaginis horror,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index