Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646
page |< < of 360 > >|
1cenſus non tantum per totam primam partem AC (in nu­
pero ſchemate) ſed etiam ſeorſum per AH, & per HC;
quod multò difficilius eſſe arbitreris, quàm Galileo videatur;
at cognitis, aut præſuppoſitis temporibus illis, facilè deinceps
totum tempus totius deſcenſus per quamcumque deſignatam
altitudinem determinari: id quod postmodum te ostenſu­
rum recipis.
Tum ſupponens me exſpectare
23[Figure 23]
diutiùs, quid ſis dicturus de Ratione, qua ſe ha­
bent ſpatia æquali tempore emenſa, ſic infis, Aio
verò æqualibus temporibus ſpatia decurri maiora
ſemper, ac maiora in Ratione dupla.
Diuiſo enim
spatio AB, per quod ſupponitur fieri deſcenſus, in
parteis quotcumque æqualeis in C, D, E, F, &c. iam
ostenſum est partem ſecundam CD, & primæ par­
tis dimidiam partem inferiorem NC æquali tempore
percurri; & ob eam quidem cauſſam, quòd, vt pars
CD dupla eſt partis NC, ita velocitas quoque per
totam CD dupla ſit velocitatis per totam NC. At
ſimili ratione etiam efficitur, velocitatem per totam
DF duplam eſſe velocitatis eius, quæ habetur per
totam CD; ſicut tota DF dupla eſt ipſius CD.
Æquali igitur tempore CD, & DF decurruntur;
eademque omninò ratio eſt ipſarum DF, & FK,
cæterarumque omnium ſe pariter in ratione dupla ſu
perantium; vt ſatis manifeſtum eſt. Spatia igitur
æqualibus temporibus emenſa, & velocitates iiſdem
temporibus æqualibus acquiſitæ ſemper augentur in
continua ratione dupla.
XL. Cæterùm, cùm iſte habeatur quaſi
prouentus quidam eximius totius tuæ Diſſertationis;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index