Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566
page |< < of 241 > >|
1 Ossa dedit terrae proinde ac famul infumus esset.
Adde repertores doctrinarum, atque leporum:
Adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
Sceptra potitus, eadem aliis sopitus quiete est.

Denique Democritum postquam matura vetustas
Admonuit, memores motus languescere mentis;
Sponte sua leto caput obvius optulit ipse.

ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
Qui genus humanum ingenio superavit, & omnis
Restincxit, stellas exortus ut aetherius sol.

Tu vero dubitabis, & indignabere obire,
Mortua cui vita est prope iam vivo, atque videnti ?

Qui somno partem maiorem conteris aevi ?

Et vigilans stertis, nec somnia cernere cessas,
Sollicitamque geris cassa formidine mentem ?

Nec reperire potes, tibi quid sit saepe mali, cum
Ebrius urgeris multis miser undique curis,
Atque animi incerto fluitans errore vagaris?

Si possent homines, proinde ac sentire videntur
Pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget;
Et quibus id fiat causis cognoscere, & unde
Tanta mali tamquam moles in pectore constet:
Haud ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
Quid sibi quisque velit, nescire, & quaerere semper
Commutare locum, quasi onus deponere possit.

Exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
Esse domi quem pertaesum est, subitoque revertit;
Quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.

Currit agens mannos ad villam praecipitanter,
Auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans:
Oscitat extemplo tetigit cum limina villae;
Aut abit in somnum gravis, atque oblivia quaerit;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index