Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (113) of 197 > >|
113113*DE* H*YDROSTATICES ELEMENTIS*.
INTERPRETAMENTVM.
Vacuitatem non inanitatem dico, cæteroquin aëris adhuc pondus deeſſet.
6 POSTVLATVM.
Cujuſvis aquæ ſuperficiem ſummam, planam & hori-
zonti parallelam eſſe.
INTERPRETAMENTVM.
Licet enim quatenus pars eſt ſphæricæ ſive mundanæ ſuperficiei, mundanam
autem ſuperficiem dicimus ſphæræ cujuſvis mundo concentricæ, itemq́ue in
guttula, aut aqua qua corpus aliquod oblitum ſit, hocipſum àverò diſſentiat;
tamen nec tantilla hæc quantitas, nec illa copia poſtulata noſtra evertunt. Cer-
tè aquæ ſuperficiem ſummam, ſecundum Archimedis demonſtrata, pro parte
mundanæ ſuperficiei adſumere atque hac forma cuncta eſſerre poſſemus, ſed
quia majore tædio atque adeò nullo Hydroſtatices compendio hoc fieret, ſim-
pliciter &
apertè poſtulamus, omnis aquæ ſuperficiem ſummam eſſe planam &
horizonti parallelam.
7 POSTVLATVM.
Rectas connecten tes aqueæ columnæ ſummæ imæque
hedræ horizonti parallelæ puncta ὸμο{ρα}γῆ &
11ſimiliter
ſita.
continuatas in mundi centro concurrere;
ipſasq́ue adeò
hedras mundanæ ſuperficiei eſſe partes.
INTERPRETAMENTVM.
Columnæ A B C D hedræ ſumma imaquè ſunto A B, C D horizonti pa-
rallelæ atque B, C duo puncta ὸμο{ρα}γῆ, ut cum Ptolomæo loquar, connectat re-
cta B C horizonti perpendicularis, mundi autem centrum E ad quod adjun-
gantur A E, B E, baſin D C ſecantes in F &
G inter hæc puncta deſcribito
figuram F G ipſe D C ſimilem ſimiliterq́, ſitam.
Quæ cum ita ſint, manifeſtum
eſt nequerectas B C continuatas coïre in centro E, cum A F &
B G iſtic con-
currant, neque plana A B, D C mundanæ ſuperficies par-
153[Figure 153] tes eſſe:
poſtulamus tamen A D, B D iſtic concurrere, pla-
naq́ue A B, C D mundanæ ſuperficiei partes eſſe, quia in
hydroſtatices praxi hujus differentiæ ratio nulla erit, quæq;
nullo modo inter columnam A B C D & curtam pyrami-
dem A B G F notari poſſit, etiamſi A B, F G tanquam mun-
danę ſuperficiei partes aſiumãtur.
Et quamvis pro columna
A B C D curtam pyramidem A B F G uſurpare poſſimus
atque ita ſuccedentia theoremata enuntiare, tamen eadem
cauia, quam 6 poſtul.
retulimus, nos ab iſto labore deterruit.
Et profectò tam ineptum fuerit hæc ipſa non admittere,
quàm poſtulantibus Aſtrologis, terram eſſe mundi centrum, fidem derogare.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index