Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 145 > >|
1quoque inferunt plagam. Non igitur huius ratione videtur
differre motus; verùm acceleratio ad partes ſummas ad ve­
ctem referri debet.
Atque inde ſequitur, cylindrum ab æqua­
li cylindro percuſſum inæqualiter moveri.
Et cùm orbiculus
ad alium ſibi æqualem, eo modo habeat, quo cylindrus; ne­
ceſſe illâ ſucceſſione orbiculorum in plano motum deficere.

Vtergo cylindrus æqualiter moveatur ab alio cylindro; inæ­
qualis eſſe debet plaga: & tanto maior propè baſim, quanto
in ſummo augetur ratio vectis.
THEOREMA VII.
Si duo orbiculi ſimul iuncti & æquales percutiant alios duos, ſimul
quo〈que〉 iunctos & prioribus æquales, habeant verò à tergo orbiculum ma­
iorem; immotâ baſi primâ, movetur baſi, ſecunda.
Cùm duo orbiculi æquales ſimuliuncti percutiunt alios du­
os ſimul quoque iunctos & æquales: licet inæqualem afferant
plagam; quia tamen uterque orbiculus ex illâ inæquali plagâ ſe
abducit; quiſque ſuo orbiculo expulſo à motu conquieſcit.

At cùm alius orbiculus maior accedit: in quem impetus ſe ex­
onerat illorum orbiculorum: quia inæqualem atque minorem
á baſi recipit plagam; per theor: 2. huius, reflexo altero orbi­
culo movebitur baſis.
Cùm igitur hæc baſis ſecunda à pla­
gâ ſe abducat; quieſcet à percuſſione baſis prima.
Conſtat
verò illo orbiculo reflexo, reflecti quoque orbiculum priorem
huic contiguum.
THEOREMA VIII.
Si baſim cylindri orbiculati percutiat alius orbiculus æqualis; habe-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index