Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica
page |< < (392) of 568 > >|
Producatur enim C A, & ſit ipſi A E æqualis A G.
Propter triangulos ſimiles igitur eſt E C ad C D, hoc eſt,
E
F ut E A ad A F, hoc eſt, ut G A ad A B.
Et com-
ponendo
C F ad F E ut G B ad B A ſive A F.
Et permu-
tando
C F ad G B ut E F ad F A.
Quare ut C F qua-
dratum
ad quadr.
G B, ita quadr. E F ad quadr. F A.
Et
componendo ut quadr.
C F & G B ad quadr. G B, ita
quadr
.
E F & F A ſimul, hoc eſt, quadr. E A ad quadr.
A
F.
Quadr. autem C F & G B ſimul æquantur rectangu-
lo
G C A cum quadr.
A G, quod ſic oſtenditur. Quadra-
tum
enim G B æquale eſt rectangulo C G A &
quadrato
A
B ſeu A F .
Quare addito utrimque quadrato F 116.2. Elem. erunt quadrata G B, F C ſimul æqualia rectangulo C G A
&
quadrato A C. Rectangulum autem C G A cum quadra-
to
A C æquatur rectangulo G C A cum quadrato G A.
Ita-
que
&
quadrata C F, G B ſimul æqualia ſunt rectangulo
G
C A cum quadrato A G, ſicut diximus.
Sicut igitur re-
ctangulum
G C A cum quadrato A G ad quadr.
G B, ita
eſt
quadr.
E A ad quadr. A F, hoc eſt, ita quadratum
G
A ad quadr.
A B. Et permutando, ut rectangulum
G
C A cum quadrato G A ad quadratum G A ita quadr.
G B ad quadr. A B. Dividendo igitur, erit ut rectang.
G
C A ad quadr.
G A, ita quadr. G B dempto quadrato
A
B, hoc eſt, rectangulum C G A ad quadr.
A B. Et per-
mutando
rurſus, ut rectang.
G C A ad rectang. C G A,
hoc
eſt, ut C A ad A G ita quadratum G A ad quadr.

A
B.
Quamobrem quod fit ex quadrato G A in ipſam
G
A, hoc eſt, cubus G A æquabitur ei quod fit ex quadra-
to
A B in A C, hoc eſt, duplo cubo ex A B.
Quod erat
demonſtrandum
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index