Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 316 > >|
1Pythagoras Ideas tollit, & mathematica relinquit, in earum re­
rum
medio ſita, quæ intellectu, & quæ ſenſu agnoſcuntur, id quod
Simplicius, atque Themiſtius Ariſtoteli aſcripſerunt in pro­
logo libri primi Phyſicorum, quem locum alibi expoſuimus.
In forma diſcrepant, nam Plato in Timæo, Parmenide,
ac Phœdone Ideam loco formæ, quam Ariſtoteles in mate­
ria poſuit, veluti principium à rebus, quæ fiunt ſeparatum, in
Dei mente collocauit; quibus de rebus grauissimis nunc diſpu­
tandum non est.
Inter hæc agendi, & perpetiendi principia, multa interſunt;
& præterea quæ paullo ante retulimus, illud potissimum inter
eſt, quod ratus est Auerroes libro quarto de cælo commenta­
tione ſecunda, & libro ſecundo de anima commentatione quin
quageſimaprima, & duodecimo Diuinorum commentatione
quarta, dum dixit.
Principium agendi ſine vllo extrinſeco motore vi, naturaque
ſua propria in actum erumpit, modo ſubiacentem materiam
habeat, in qua, & circa quam agendo vim ſuam exercere
possit; vt ignis ad calefaciendum nullum motorem expectat
extrinſecum, ſed vi, naturaque ſua propria calefacit, modo
id adſit; quod calefieri poſſet.
Id tamen perpetuò verum non
est, ſed in his agentibus dumtaxat, quæ vim ſuam agendi
actu, & non ſola facultate obtinent: hæc prima quaque
occaſione agunt, hæc ſunt quæcumque cælesti, diuinoque ca­
lore agunt, vt ſol & animantes omnes actu agendi vires ha­
bent complures, easque ſic promptas, vt ſemper agant, nec vllius
externi ſubſidij ope, à qua irritentur, indigeant; ea porrò agen
tia, quæ potestate dumtaxat vires habent inſitas, easque con­
ſopitas, ab illis excitari debent, quæ actu vigent; vt piper, etiam
ſi actu frigidum editur, protinus vt expulſo frigore ab innato

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index