Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 403 > >|
Dubitabit forſan quiſpiam, cur diluti co­
loris
ac vitioſi, tum etiam maculoſæ gem­
prægrandes non paucæ inueniantur, ele­
gantes
ac ſine vitio paruæ quidem multæ,
magnæ
admodum raræ?
Cauſa eſſe poteſt,
quòd
materiæ vilioris in vnoquoque gene­
re
ſemper maior fuit copia, quàm perfectæ.
Altera, quòd plures ſunt immaturæ gem­
, quàm quæ perfectam ſint aſſecutæ ma­
turitatem
.
Tertia, quæ etiam plurimum ad
rem
facit, quòd res parua à natura melius
elaborari
poteſt, ac ad finem deduci: ob id
magnæ
gemmæ vix vnquam ad exactam
maturitatem
perduci poſſunt.
Accidit quòd
reges
ipſi, apud quos gemmæ ipſæ gignun­
tur
, quaſcunque magnitudine, & pulchri­
tudine
eminere cernunt, apud ſe retinent:
ſolùm
paruas, aut diluti coloris, aut vitio­
ſas
ad nos deferri permittunt.
Refert Ludo­
uicus
Vartomanus Romanus, regem Pege
( hæc eſt ciuitas in India ) Pyropos habere
tantæ
magnitudinis & ſplendoris, vt ſi quis
regem
ipſum in tenebris conſpicatus fuerit,
non
aliter lumine claro eum ſplendere vi­
deat
, quàm ſi Solis radiis illuſtretur.
Pyro­
pum
vocare conſueuerunt Carbunculi genus
nobilius
: quippe tria ſunt illius genera: pri­
mum
, quòd in tenebris ſplendet, qualem
vidiſſe
ſe Albertus teſtatur: hunc igitur Py­
ropum
vocant.
Proximus illi, qui dum in
vaſe
nigro ſplendido ponitur, ſuperfuſa
aqua
in tenebris ſplendet.
Tertius autem vi­
lior
, cuius ſolùm lux eſt conſpicua alie­

no
lumine, ſcilicet diei aut candelæ.
Pro­
prium
eſt carbunculi, animum incitare, &
alacrem
facere: colores enim ſpiritus iuuant.
Latet tamen illius vtilitas, cùm lapis fue­
rit
vitioſus, aut paruus, aut qui geſtauerit
inconſtans
, vt puer, aut nimiis ac grauio­
ribus
curis obſtrictus, vt Principes ſunt ac
ſapientes
.
Pulchrior carbunculo eſt opalus: adii­

ciam
in re tam præclara, vt ſi contingat in­
uenire
, non neſcius ſis quanti debeat exi­
ſtimari
, Plinij verba: is inquit, Eſt opalo
carbunculi
tenuior ignis, eſt amethyſti ful­
gens
purpura, eſt ſmaragdi virens mare, &
cuncta
pariter incredibili miſtura lucentia.
Alij ſummo fulgoris argumento colores pi­
gmentorum
æquauêre, aliis ſulphuris ar­
dentem
flammam, aut etiam ignis oleo ac­
cenſi
.
Magnitudo eius vt auellanæ: propter
hunc
lapidem Nonium Senatorem ab An­
tonio
propſcriptum recitat.
Nihil igitur in­
ter
gemmas pulchrius eſſe poteſt.
Inuenitur
in
inſula Zeilam orientalis Indiæ, arte po­
tius
naturam adiuuante, quàm quod talis
ſpontè
naſcatur.
Ignibus enim tam multi­
plex
color paratur, vt referunt.
Sed videtur
mihi
certum genus lapidis eſſe, ſi is eſt,
quem
nunc habeo.
Septem enim conditio­
nibus
dignoſcitur: primum quod (vt dixi)
diuerſis
coloribus intermiſtis niteat, velut
viridi
aureo, rubróque præcipuè, quod nul­
li
alij conuenit gemmæ.
Sed & nitet pluri­
mum
ac fulget: in medio autem conuexita­
tis
linea niue candidior nobis refertur, quæ
mutato
paululum aſpectu, vt multa alia de­
liteſcit
, nec vllibi conſpicitur.
Eſt quoque
ponderoſiſſima
gemma: vt cum noſtra bre­
uior
ſit faba, alioqui non maior, tamen de­
narios
duos, id eſt, frumenti pene quinqua­
ginta
grana pendeat: quo fit, vt ſui gene­
ris
omninò ſit: non notarum aliqua igne
elaborata
, mirúmque ſit adeò eſſe perſpi­
cuam
, tum ob id, tum ob colorum varieta­
tem
.
Solent enim gemmæ bene coloratæ
non
admodum eſſe perſpicuæ, vt ſmaragdus
hyacinthus
, carbunculus, ſapphirus: ſed
& duritie eximia huic ſimilis eſt.
Vnde ne­
ceſſe
eſt, vt aquea ſubſtantia, tenui ac den­
ſa
admodum vmbra ( vt ita dicam ) ſolùm
terræ
permiſta conſtet.
Atque ideo grauem
efficiat
, & neſcio quid diuinum geſtanti in­
fluat
.
Ego aureis 15. coronatis emi: nec ta­
men
minorem voluptatem capio, quam ex
adamante
pretij 500. aureorum: at non tan­
ti
æſtimatur?
Fateor: ſed incognita eſt gem­
mariis
, & vulgò putant nihil aliud eſſe quam
pſeudopalum
.
Sed hæc ſi gemma eſt mollis,
eſt
nec vlla in parte illi comparabilis, vtrum
verò
opalus ſit?
exiſtimarim, etſi nec ame­
thyſti
purpura fulgeat eum eſſe.
Siquidem
nulla
in gemma alia tot colorum varietates
intermiſtæ
, támque nitentes inueniuntur
plures
etiam eſſe ſpecies credendum.
Et in
quibus
pro albo colores illi refulgent, eas
præcellere
, hanc tamen ex Germanis vn­
ciam
eſſe crediderim: quod nec antiquus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index