Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 283 > >|
1ſlum KLMN. Sed vt ZY ad X, ita erat cylindrus SO
ad PN cylindrum; ex æquali igitur erit vt ZY ad Zω,
ita cylindrus SO ad fruſtum KLMN: hoc eſt, ad reli­
quum cylindri SO dempta ABCD portione, & per con­
uerſionem rationis, vt ZY, ad Yω, ita cylindrus SO ad
portionem ABCD: & conuertendo vt ωY ad YZ, ita por­
tio ABCD ad SO cylindrum.
Quod demonſtrandum erat.
PROPOSITIO XVI.
Omnis maior ſphæræ portio ad cylindrum, cu­
ius baſis æqualis eſt circulo maximo, altitudo au­
tem eadem portioni eam habet proportionem,
quam ad axim portionis habet exceſſus, quo ſeg­
mentum axis portionis inter ſphæræ centrum, &
baſim portionis interiectum ſuperat tertiam par­
tem minoris extremæ maiori poſita prædicto axis
ſegmento in proportione ſemidiametri ſphæræ
ad prædictum
ſegmentum, vna
cum ſubſeſqui
altera reliqui
axis ſegmenti.
84[Figure 84]
Sit ſphæræ, cu
ius centrum G, dia
meter DGE ma
ior portio ABC,
axis autem por­
tionis BGF, com
munis cylindro
KH, cuius baſis æqualis ſit circulo maximo; baſis autem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index