Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1itinere, ſeu à rectitudine ſui motus declinat, cum in poſtre­
ma
eius parte ex latere diuerſum aliquem impulſum acce­
pit
, quàm ſi accipiat in alia parte anteriori.
Prima enim.
ſeu anterior pars lati continui, intenſiori impetu fertur, quàm
partes
ſubſequentes, validiuſque propterea in ſuo motu perſi­
ſtit
, contrarijsque omnibus obſiſtit.
E contra verò vltima.
pars, tanquam remiſſiorem vim conſecuta, imbecillius mo­
uetur
, ac facilius cædit.
Id quod maximè in proiectis ob­
ſeruare
licebit.
Impetus namque in ea à proijciente im­
preſſus
, ſemper maior eſt in eorum parte anteriori, quàm in
ſequentibus
: ſeu illa pars eorum conſtituitur anterior, cæ­
terasque in latione præcedit, in qua maior impetus fuerit
impreſſus
.
Vnde cum denſitas materiæ, aut grauitas ſubie­
cti
, intenſioris impetus capax redat ipſum proiectum, hinc
fit
, vt etiam ſi in principio motus pars grauior, vel denſior
fuerit
poſterior in progreſſu euadat anterior.
Quod apertè
in
proiectione baculi experimur quando anteponitur extre­
mum
leuius, & poſponitur grauius; nam ex ſe ipſa extrema
permutantur
in aere, priusque grauius quàm leuius quo ten­
debant
pertingit.
Certum ergo relinquitur, vt quo ante­
riores
fuerint partes ipſis lati continui, eo validius ferantur
tanquam
maiorem adeptæ, aut ſortitæ impetum, quo verò
poſteriores
, eo imbecillius, vnde etiam facilius vincantur.
Hoc ipſum itaque applicando in latione nauis, ait Ariſtote­
les
, quod cum nauis rectà fertur antrorſum, facilius eſt illam
à
curſu deflectere puppim à latere impellendo, quàm aliam
eiuſdem
nauis partem mediam, aut proram.
Siquidem in
puppi
tanquam in poſtrema lati corporis parte imbecilliſſi­
ma
virtus eſt impetus impreſſi, in eaque terminatur, ac deficit
latio
.
Quare appoſitè clauus in puppi locatur ad excipien­
dos
ibi maris impulſus, vt facilius à rectitudine itineris na­
uis
ipſa deflectat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index