Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
deris DE impedire poſſumus, ſi eidem termino A ap­
plicaretur vis contraria G, quę traheret ſursùm eum ip­
ſum terminum A per eamdem rectam lineam horizon­
ti
perpendicularem verſus ſupremum terminum G;
& ſiquidem vis, & facultas motiua G æqualis eſſet vi
ponderis DE, nulla ratio ſuadet quòd vna earum̨
virtutum reliquam ſuperet, aut vincat, proindequę
terminus libræ A non deſcendet versùs I, nec aſcen­
det versùs H, ſed omninò quieſcetin eodem ſitu.
Si
verò pondus DE ſuperaret vim motiuam G, eiuſque exceſ
ſus eſſet pondus E, tunc procùl dubio pondus DE præ­
ualeret ſuperaretque vim motiuam G, & impetus,
atque vis, à qua prædicta libra flecteretur deorsùm̨
versùs I menſuraretur à vi ponderis E, quæ eſt diffe­
rentia, ſeù exceſſus, quo pondus premens DE ſupe­
rat vim eleuantem G.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
PROP. XLVII.
Si oppoſitos terminos libræ, vel rotæ duæ potentiæ traham,
ambæ deorsùm tendendo, ſe mutuò impedient, &
maior potentia præualebit, ſed vi æquali
differentiæ earum.
POteſt deindè alia ratione prohiberi, & impediri
deſcenſus ponderis DE abſque eò, quòd termi­
no A applicetur vis aliqua animata contraria G, &
hoc conſequitur ſi applicetur termino oppoſito B
aliud pondus F, quod dùm deorsùm impellit ad eaſ­
dem partes ad quas dirigitur pondus DE prohibetur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index