Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
91 77
92 78
93 79
94 80
95 81
96 82
97 83
98 84
99 85
100 86
101 87
102 88
103 89
104
105 91
106 92
107 93
108 94
109 95
110 96
111 97
112 98
113 99
114 100
115 101
116 102
117 103
118 104
119 105
120 106
< >
page |< < (99) of 361 > >|
11399SECTIO QUINTA. amplitudo indicata per n minor ſit amplitudine orificii R S expreſſa per m,
habet v valorem quem nunquam attingit quidem, ſed tamen proxime aſſe-
quitur, &
ad quem tam cito convergit, niſi data opera vaſa huic rei contra-
ria excogitata adhibeantur, ut poſt minimum fluxus tempuſculum, quod
ſenſibus percipi poſſit, notabiliter ab eo non deficiat.
Eſt autem terminus il-
le talis, v = {mma/mm - nn}:
igitur in caſu Scholii ſecundi §. 5. ultimus ter-
minus P B eſt = v - a = {nna/mm - nn}.
Exemplo citiſſimam velocitatis ad ultimum
ſuum terminum acceſſionem illuſtrabo, poſtquam æquationem inter v &

tempus altitudini v reſpondens appoſuero.
Corollarium 3.
§. 10. In caſu affuſionis, quam vocamus, lateralis, fit ultima altitu-
do v = a, quæcunque inter utrumque vaſis orificium ratio interceſſerit.
Corollarium 4.
§. 11. Si vas eſt cylindricum ejusque longitudo ponatur = b, fit (vid.
§. 3.) N = {nnb/m}: notetur autem non confundendos eſſe valores litterarum a
&
b, primus enim exprimit altitudinem ſupremi orificii ſupra inferius, alter
longitudinem canalis;
Sic itaque conveniunt inter ſe valores in hoc ſaltem
caſu, cum axis vaſis linea eſt recta &
verticalis; at ſi axis tortuoſus eſt, vel
ſaltem non verticalis, differunt à ſe invicem:
Hæc ideo expreſſe monere
volui, ne quis ſibi a figuris vaſorum, quorum axes ubique rectos &
verti-
cales feci, imponi patiatur.
Quod ſi igitur pro vaſis cylindricis ponatur N = {nn/m}b fit pro affuſio-
ne verticali
v = {mma/mm - nn} X (1 - c{nn - mm/mnb} x)
&
pro altera laterali fit v = a (1 - c{- mx/nb}).
Problema.
§. 12. Invenire velocitatem aquæ, ex vaſe conſtanter pleno effluentis,
poſtquam fluxus per datum tempus duravit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index