Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Page concordance

< >
Scan Original
91 71
92 72
93 73
94 74
95 75
96 76
97 77
98 78
99 79
100 80
101 81
102 82
103 83
104 84
105 85
106 86
107 87
108 88
109 89
110 90
111 91
112 92
113 93
114 94
115 95
116 96
117 97
118 98
119 99
120 100
< >
page |< < (93) of 677 > >|
11393LIBER PRIMVS.
FEDER@CVS Commandinus hoc quoque problema proponit generalius, vt & illud, quod ſupra
demonſtrauimus
propoſ.
24. huius lib.
PROBLEMA 6. PROPOSITIO 27.
PLANI cuiuslibet inclinationem ad Meridianum circulum in-
ueſtigare
.
SIT Horizon A B C D, Meridianus A C G, planum ad Meridianũ inclinatũ E F, ecans Meri
11Inclinatio pla-
ni
propoſiti ad
Meridianum
.
qua
rati@one d@-
pr@hendatut
.
dianũ in G, ſiue infra Horizontẽ, ſiue ſupra.
Intelligimus autẽ hic, & in ſequẽtibus quinque proble
221078[Figure 78] matibus, planum inclinatũ, quod
per
centrũ ſphærę ducitur, ac pro-
inde
in ſphera, propoſ.
1. lib. 1.
Theod. circulũ maximũ facit. Quo
niam
igitur in triangulo ſphærico
C
F G, cuius angulus C, rectus eſt.

(Nam Meridianus ad Horizõtem
rectus
eſt) vt ſinus anguli F, inclina
tionis
plani dati EF, ad Horizontẽ,
ad
ſinũ anguli C, recti, hoc eſt, ad
3320 ſinũ totũ, ita eſt, propoſ.
18. lib.
4. Ioan. Regiom. de triangulis, vel
per
propoſ.
14. lib. 1. Gebri, vel cer
ex propoſ.
42. noſtrorum trian-
gulotum
ſphæricorum, ſinus com-
plementi
anguli G, inclinationis eiuſdem plani E F, ad Meridianum, ad ſinum complementi ar-
cus
CF, hoc eſt, ad ſinum arcus D F, vel B F, declinationem à Verticali circulo metientis:
Erit quo
que
conuertendo, vt ſinus totus anguli recti C, ad ſinum anguli F, inclinationis plani E F, ad Ho
rizontem
, ita ſinus complementi arcus C F, hoc eſt, ſinus arcus D F, vel B F, declinationem à Ver
ticali
metientis, ad ſinum complementi anguli G, inclinationis eiuſdem plani E F, ad Meridia-
4430 num.
Quamobrem, inuenta per propoſ. 23. huius lib. declinatione plani propoſiti à Verticali cir-
culo
, nec non eiuſdem inclinationead Horizontem;
ſi fiat, vt ſinus totus ad ſinum inclinationis ad
Horizontem
, ita ſinus declinationis à Verticali ad aliud, habebitur ſinus complementi inclinatio-
nis
ad Meridianũ;
quo cõplemento detracto ex quadrante, inclinatio ad Meridianum nota fiet.
EXEMPLVM. Ponatur declinatio plani à Verticali circulo grad. 30. inclinatio verò ad Ho
rizontem
grad.
52. Min. 3. Si igitur fiat, vt 100000. ſinus totus ad 78854. ſinum inclinationis ad
Horizontem
, nempead ſinum grad.
52. min. 3. ita 50000. ſinus declinationis à Verticali, hoc eſt,
ſinus
grad.
30. ad aliud, inuenietur hic ſinus 39427. cuius arcus continet gradus 23. min. 13. quo
detracto
ex quadrante, remanebit inclinatio ad Meridianũ grad.
66. min. 47. Quod eſt propoſitũ.
55Quando planũ
r@ctũ
eſt ad Ver
ticalem
.
QVOD ſi planum inclinatum directè ad ortum, vel occaſum ſpectet, hoc eſt, ſi ad Vertica-
6640 lem circulum ſit rectum, tranſeatque per communes ſectiones Horizontis, &
Meridiani, erit cõ-
plementum
inclinationis ipſius ad Horizontẽ, inclinatio eiuſdem ad Meridianũ, vt perſpicuũ eſt.
77Quando planũ
inclinatum
ad
Horizontem
di
recto
ſpectat ad
auſtrum
, vel bo
ream
.
SI verò planum ad Horizontem inclinatum careat declinatione, hoc eſt, ſi tranſeat per com-
munes
ſectiones Verticalis circuli &
Horizontis, vergatq́ue directò ad auſtrum, vel ſeptentrionẽ,
carebit
huiuſmodi planum inclinationead Meridianum, hoc eſt, rectum erit ad Meridianum,
vt
patet.
88Quando planũ
rectũ
eſt ad Ho
rizontem
.
SI deniqueplanum ad Horizontem ſit rectum, hoc eſt, ſi tranſeat per verticem, erit comple-
mentum
declinationis ipſius à Verticali circulo, inclinatio eiuſdem ad Meridianum, vt manife-
ſtum
eſt.
Plani igitur cuiuslibet inclinationem ad Meridianum circulum inueſtigauimus. Quod
erat
faciendum.
9950
PROBLEMA. 7. PROPOSITIO 28.
DATO plano ad Horizontem & Meridianum, vel ad Meridia-
num
tantum, vel ad Horizontem tantum inclinato, quantus ſit arcus
1010Arcus Meridia
ni
inter Hori-
zontem
& pla-
inclinatum
poſitus
, qua ar-
te
ſit inueſti-
gandus
.
Meridiani circuli interipſum, &
Horizontem poſitus, inuenire.
SIT Horizon A B C D, cuius centrum E, communis ſectio ipſius, ac Meridiani A C; eiuſdẽ
&
Verticalis B D; declinatio plani tam ad Horizontem, quàm ad Meridianum inclinati, à Ver-
ticali
circulo D F, vt recta F G, communis ſectio ſit Horizontis, ac plani inclinati.
Inuẽta

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index