Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1oliua, eſt manifeſta, cum haud tum dubiè
oliua nutriatur, nec acceſſione creſcat.
Er­
go non fortuita eſt hæc exhalatio, ſed lapis,
velut & arbos, quod ſibi maximè conuenit,
id maximè ad ſe trahit.
Pellucidæ erunt,
cum à terra fuerint repurgatæ aqueæ partes,
& quæ remanſerint tenues, ac aqueo hu­
mori miſtæ perfectiſſimè.
Ea ergo cauſa con­
tingit, nullum lapidem ſplendidiſſimum eſſe
grauem, neque ex illis quemquam alicuius

egregiæ virtutis expertem eſſe.
Itaque aliæ
gemmæ vitæ longitudini, aliæ incolumitati,
quædam diuitiis, aliæ amori, aliæ diuinatio­
ni, aliæ robori, aliæ bonæ fortunæ fauent, aliæ
etiam ſunt infelices: quædam pigros, quæ­
dam timidos, quædam lætos, quædam triſtes
faciunt.
Gemmarum
nulla expers
alicuius in­
ſignis virtu­
tis.
At dices: ſi ſplendidi lapides è tenui con­
ſtant humido, pauco etiam terreo, qui fit vt
tamen grauiores ſint vitro?
hoc enim ſi­
gnum inter ea, quibus falſæ à veris diſtin­
guuntur, appoſitum eſt.
Sed cauſa eſt, quòd
vitrum ſubſtantia grauius eſſet: nam & craſ­
ſius adamante: verum adamantis ſubſtantia
cum maximè ſolida ſit, vitri autem rara ac
poris plena, eò fit vt adamas grauior ſit
vitro: nulla tamen gemma grauior nobi­
lis eſſe poteſt, vt grauitas ſemper addat vti­
litatem.
Cur tenuis
ac diluti co­
loris gemmæ
multæ ma­
gnæ raræ au­
tem optimi.
coloris.
Dubitabit forſan quiſpiam, cur diluti co­
loris ac vitioſi, tum etiam maculoſæ gem­
mæ prægrandes non paucæ inueniantur, ele­
gantes ac ſine vitio paruæ quidem multæ,
magnæ admodum raræ?
Cauſa eſſe poteſt,
quòd materiæ vilioris in vnoquoque gene­
re ſemper maior fuit copia, quàm perfectæ.
Altera, quòd plures ſunt immaturæ gem­
mæ, quàm quæ perfectam ſint aſſecutæ ma­
turitatem.
Tertia, quæ etiam plurimum ad
rem facit, quòd res parua à natura melius
elaborari poteſt, ac ad finem deduci: ob id
magnæ gemmæ vix vnquam ad exactam
maturitatem perduci poſſunt.
Accidit quòd
reges ipſi, apud quos gemmæ ipſæ gignun­
tur, quaſcunque magnitudine, & pulchri­
tudine eminere cernunt, apud ſe retinent:
ſolùm paruas, aut diluti coloris, aut vitio­
ſas ad nos deferri permittunt.
Refert Ludo­
uicus Vartomanus Romanus, regem Pege
( hæc eſt ciuitas in India ) Pyropos habere
tantæ magnitudinis & ſplendoris, vt ſi quis
regem ipſum in tenebris conſpicatus fuerit,
non aliter lumine claro eum ſplendere vi­
deat, quàm ſi Solis radiis illuſtretur.
Pyro­
pum vocare conſueuerunt Carbunculi genus
nobilius: quippe tria ſunt illius genera: pri­
mum, quòd in tenebris ſplendet, qualem
vidiſſe ſe Albertus teſtatur: hunc igitur Py­
ropum vocant.
Proximus illi, qui dum in
vaſe nigro ſplendido ponitur, ſuperfuſa
aqua in tenebris ſplendet.
Tertius autem vi­
lior, cuius ſolùm lux eſt conſpicua alie­

no lumine, ſcilicet diei aut candelæ.
Pro­
prium eſt carbunculi, animum incitare, &
alacrem facere: colores enim ſpiritus iuuant.
Latet tamen illius vtilitas, cùm lapis fue­
rit vitioſus, aut paruus, aut qui geſtauerit
inconſtans, vt puer, aut nimiis ac grauio­
ribus curis obſtrictus, vt Principes ſunt ac
ſapientes.
Carbuncu­
lus.
Carbunculo
propria.
Sunt & carchedonij carbunculi, quales

Germania mittit, pulchri, ſed molles, &
ob id nullius penè vſus.
Sub fluorum ge­
nere ob teneritudinem continentur.
Theo­
phraſtus ἐκ συῤῥόης, id eſt, confluxu illos fie­
ri exiſtimat, colore quidam aqueo, quidam
amethyſtino, alij hyacintho, alij rubeo
ſunt, quos carbunculos vocant.
Omnibus
ineſt carbunculis, vt cælati rapiant ce­
ram ſecum, ob hoc ſcalpere illos nefas eſt,
tum maximè quòd alacri illo nitore deſti­
tuuntur.
Gemmæ
molles.
Pulchrior carbunculo eſt opalus: adii­

ciam in re tam præclara, vt ſi contingat in­
uenire, non neſcius ſis quanti debeat exi­
ſtimari, Plinij verba: is inquit, Eſt opalo
carbunculi tenuior ignis, eſt amethyſti ful­
gens purpura, eſt ſmaragdi virens mare, &
cuncta pariter incredibili miſtura lucentia.
Alij ſummo fulgoris argumento colores pi­
gmentorum æquauêre, aliis ſulphuris ar­
dentem flammam, aut etiam ignis oleo ac­
cenſi.
Magnitudo eius vt auellanæ: propter
hunc lapidem Nonium Senatorem ab An­
tonio propſcriptum recitat.
Nihil igitur in­
ter gemmas pulchrius eſſe poteſt.
Inuenitur
in inſula Zeilam orientalis Indiæ, arte po­
tius naturam adiuuante, quàm quod talis
ſpontè naſcatur.
Ignibus enim tam multi­
plex color paratur, vt referunt.
Sed videtur
mihi certum genus lapidis eſſe, ſi is eſt,
quem nunc habeo.
Septem enim conditio­
nibus dignoſcitur: primum quod (vt dixi)
diuerſis coloribus intermiſtis niteat, velut
viridi aureo, rubróque præcipuè, quod nul­
li alij conuenit gemmæ.
Sed & nitet pluri­
mum ac fulget: in medio autem conuexita­
tis linea niue candidior nobis refertur, quæ
mutato paululum aſpectu, vt multa alia de­
liteſcit, nec vllibi conſpicitur.
Eſt quoque
ponderoſiſſima gemma: vt cum noſtra bre­
uior ſit faba, alioqui non maior, tamen de­
narios duos, id eſt, frumenti pene quinqua­
ginta grana pendeat: quo fit, vt ſui gene­
ris omninò ſit: non notarum aliqua igne
elaborata, mirúmque ſit adeò eſſe perſpi­
cuam, tum ob id, tum ob colorum varieta­
tem.
Solent enim gemmæ bene coloratæ
non admodum eſſe perſpicuæ, vt ſmaragdus
hyacinthus, carbunculus, ſapphirus: ſed
& duritie eximia huic ſimilis eſt.
Vnde ne­
ceſſe eſt, vt aquea ſubſtantia, tenui ac den­
ſa admodum vmbra ( vt ita dicam ) ſolùm
terræ permiſta conſtet.
Atque ideo grauem
efficiat, & neſcio quid diuinum geſtanti in­
fluat.
Ego aureis 15. coronatis emi: nec ta­
men minorem voluptatem capio, quam ex
adamante pretij 500. aureorum: at non tan­
ti æſtimatur?
Fateor: ſed incognita eſt gem­
mariis, & vulgò putant nihil aliud eſſe quam
pſeudopalum.
Sed hæc ſi gemma eſt mollis,
eſt nec vlla in parte illi comparabilis, vtrum
verò opalus ſit?
exiſtimarim, etſi nec ame­
thyſti purpura fulgeat eum eſſe.
Siquidem
nulla in gemma alia tot colorum varietates
intermiſtæ, támque nitentes inueniuntur
plures etiam eſſe ſpecies credendum.
Et in
quibus pro albo colores illi refulgent, eas
præcellere, hanc tamen ex Germanis vn­
ciam eſſe crediderim: quod nec antiquus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index