Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
111 59
112 60
113 61
114 62
115 63
116 64
117 65
118 66
119 67
120 68
121 69
122 70
123 71
124 72
125 73
126 74
127 75
128 76
129 77
130 78
131 79
132 80
133 81
134 82
135 83
136 84
137 85
138 86
139 87
140 88
< >
page |< < (61) of 389 > >|
11361PARS PRIMA. tus indiviſibile, & inextenſum, quod quidem punctum, trans-
lato plano, movebitur, &
motu ſuo lineam deſcribet, longam
quidem, ſed latitudinis expertem.
135. Quo autem melius ipſius indiviſibilis natura concipi
11Natura inex-
tenſi, quod non
poteſt eſſe in-
extenſo conti-
guum in lineis.
poſſit;
quærat a nobis quispiam, ut aliam faciamus ejus pla-
næ maſſæ ſectionem, quæ priori ita ſit proxima, ut nihil
prorſus inter utramque interſit.
Reſpondebimus ſane, id fieri
non poffe:
vel enim inter novam ſectionem, & veterem in-
tercedet aliquid ejus materiæ, ex qua planum continuum con-
ſtare concipimus, vel nova ſectio congruet penitus cum præce-
dente.
En quomodo ideam acquiremus etiam ejus naturæ in-
diviſibilis illius, &
inextenſi, ut aliud indiviſibile, & inexten-
ſum ipſi proximum ſine medio intervallo non admittat, ſed
vel cum eo congruat, vel aliquod intervallum relinquat inter
ſe, &
ipſum. Atque hinc patebit etiam illud, non poſſe pro-
moveri planum ipſum ita, ut illa ſectio promoveatur tantum-
modo per ſpatium latitudinis ſibi æqualis.
Utcunque exiguus
fuerit motus, jam ille novus ſectionis locus diſtabit a præce-
dente per aliquod intervallum, cum ſectio ſectioni contigua
eſſe non poſſit.
136. Hæc ſi ad concurſum ſectionum transferamus , habebi-
22Eadem in pun-
ctis : idea pun-
cti geometrici
translata ad
phyſicum, &
materiale.
mus utique non ſolum ideam puncti indiviſibilis, &
inextenſi,
ſed ejuſmodi naturæ puncti ipſius, ut aliud punctum ſibi con-
tiguum habere non poſſit, ſed vel congruant, vel aliquo a ſe
invicem intervallo diſtent.
Et hoc pacto ſibi & Geometræ
ideam ſui puncti indiviſibilis, &
inextenſi, facile efformare poſ-
ſunt, quam quidem etiam efformant ſibi ita, ut prima Eucli-
dis definitio jam inde incipiat:
punctum eſt, cujus nulla pars
eſt.
Poſt hujuſmodi ideam acquiſitam illud unum intererit in-
ter geometricum punctum, &
punctum phyſicum materiæ,
quod hoc ſecundum habebit proprietates reales vis inertiæ, &

virium illarum activarum, quæ cogent duo puncta ad ſe in-
vicem accedere, vel a ſe invicem recedere, unde fiet, ut ubi
ſatis acceſſerint ad organa noſtrorum ſenſuum, poſſint in iis ex-
citare motus, qui propagati ad cerebrum, perceptiones ibi e-
liciant in anima, quo pacto ſenſibilia erunt, adeoque materia-
lia, &
realia, non pure imaginaria.
137. En igitur per reflexionem acquiſitam ideam puncto-
33Punctorum e-
xiſtentiam ali-
unde demon-
ſtrari : per i-
deam acquiſi-
tam ea tantum
concipi.
rum realium, materialium, indiviſibilium, inextenſorum, quam
inter ideas ab infantia acquiſitas per ſenſus incaſſum quærimus.
Idea ejuſmodi non evincit eorum exiſtentiam. Ipſam quam
nobis exhibent poſitiva argumenta ſuperius facta , quod ni-
mirum, ne admittatur in colliſione corporum ſaltus, quem &

inductio, &
impofſibilitas binarum velocitatum diverſarum ha-
bendarum omnino ipſo momento, quo ſaltus fieret, exclu.

dunt, oportet admittere in materia vires, quæ repulſivæ ſint
in minimis diſtantiis, &
iis in infinitum imminutis augean-
tur in infinitum;
unde fit, ut duæ particulæ materiæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index