Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639
page |< < of 129 > >|
1tus illarum partium unitiua, ut Prop: 1. dictum: quan­
tumuis ergo aër naturá ſuá ſit fluidus, atque; omni
aurá mobilis, non tamen abſque, violentiá, ac proinde
non abſque; plagà findi poteſt.
Quar­
to majorem diuiſionem fieri à majori plagà; multúm e­
nim aëris non eadem facilitate mouemus, neque; eadem
velocitate parte ferri latiore, quam in mucronem tenua­
ta hunc penetramus.
His ſuppoſitis: dico 1. motum qua
tenus à grauitate procedit eiuſdem ſpeciei ſeu gradus, eà­
dem celeritate fieri in omnibus, quantumuis mole, figu
rà, pondere à ſe differant: ratio, quia ut mobile mouea­
tur, non quilibet impulſus, ſed proportionatus eſſe debet
ad illud mobile; ab eadem ergo proportione eadem ve­
locitas motus: at veró impulſus, quo totum mobile mo­
uetur, eandem rationem habet ad illud mobile, quam ſe­
miſsis illius impulſus ad ſemiſſem, & triens ad trientem
ejuſdem mobilis; eadem ergo velocitas motus.
Quod
idem de qualibet particulá, quacunque; factá diuiſione, di­
cendum; non minùs enim extra illud mobile, quam in
mobili, & alijs conjunctæ ſuo inpulſu mouentur.
Dices
virtus collecta eſt fortior ſe ipſà diſperſà: major ergo im
pulſus in partibus unitis, quam extra illam unionem.
Re
ſpondeo illud axioma non in omnibus valere, ſed tan­
tum in ordine ad actionem, quæ extra illud ſubjectum
terminatur; ita enim lux alteri conjuncta lumen

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index