Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 355 > >|
1uatur, intelligunt Aſtronomi circulum quendam ſemper apparentium ma­
ximum, quem deſcribunt ex ipſo polo, tanquam centro, & interuallo vſque
ad horizontem, circa ipſum polum: hunc appellant ſemper apparentium,
maximum, quia intra hunc alios quamplurimos concipiunt circa eundem
polum, quorum minores ſemper ſunt polo propinquiores.
huius igitur dia­
metrum vult Ariſt. per lineam, quæ à K, in I, duceretur (quamuis non exa­
ctè) repreſentari.
Contrarij autem non ſunt his ſtatibus, neque ipſi Meſe, ſpiraret enim vtique aliquis
ab eo, in quo M. hoc enim illi eſt ſecundum diametrum; neque Trafciæ ab N, enim,
quod punctum per diametrum aduerſum illi eſt, ſpiraret.
Niſi ab eo veniat, qui ta­
men non longè progreditur ventus quidam, quem accolæ Phæniciam vocant.
maxi­
mè igitur præcipui, & definiti venti hi ſunt: hocque, modo diſpoſiti) ſupradicta por­
rò omnia ex ſequenti figura optimè poterunt intelligi, quam diligenti ope­
ra ad mentem Ariſt. ex græcis codicibus reſtituere conatus ſum, cum ani­
maduerterem figuras valdè deprauatas paſſim apud commentatores reperiri.
Porrò ad literam M, in figura ſcripſi ventum Libonotum, quem Ariſt. qui­
dem non ponit propter ipſius paruitatem; imò apertè dicit Heleſpontum
non habere contrarium: ſed feci, vt completum ventorum numerum, quem
alij tradunt, haberemus.
Ex Tertio Meteororum.
160.b
Antequam textuum explicationem aggrediar, illud animaduerten-
dum eſt, vbicunque interpretatio antiqua vtitur verbis, refractio,
& refrangere; ibi Vicomercatum in ſua interpretatione meritò,
& propriè vſum eſſe verbis; reflexio, & reflecti: differunt enim
valdè apud Opticos refractio, & reflexio, vt etiam refrangere, & reflectere.
propterea optimè hoc loco Olympiodorus diſtinguit inter ανακλασιν, και
διακλασιν,
reflexionem, & refractionem.
Reflexio enim fit ex repercuſſo, vt
quando lumen Solis incidens in aliquod ſpeculum, inde reſilit in oppoſitum
parietem, illud reſilire eſt propriè perſpectiuis reflecti, vnde reflexio.
Re­
fractio autem fit ex tranſpectu: vt quando lapis, qui eſt in aqua, emittit
fuam ſpeciem ad oculum, qui eſt in aere, tunc enim, quia ſpecies lapidis re­
preſentatiua non tendit recta ad oculum, ſed in confinio aquæ, & aeris fran­
gitur, dicitur fieri refractio, & refrangi, in refractione igitur requiruntur
duo media, per quæ fiat viſio, quæ ſint diuerſæ denſitatis, vt ſunt aqua, &
aer: vapor, exhalatio, & aer: vitrum, & aer, &c.
quando igitur videmus
Solem, aut Lunam per vapores, aut exhalationes fit refractio, quia denſior
eſt vapor, & exhalatio, quam aer.
Notandum etiam Aream, de qua mox dicam explicari poſſe tam per re­
flexionem, quàm per refractionem: per reflexionem, quia ſupponunt Philo­
ſophi eſſe in acre rorido innumera ſpecula parua inuicem valdè proxima,
ideſt guttulas, per quas reflectatur ad oculum noſtrum ſpecies ſyderis.
per
refractionem verò, vt vult Vitellio, quia ſumit totum illum aerem humi­
dum magis denſum eſſe aere paro, qui eſt circa oculos noſtros, & hoc modo
conſtituit diuerſa media in denſitate, per quam fiat viſio; corpus inquam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index