Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 406 > >|
1non licebit / utemur ad res neceſſarias captandas argumentis huiuſ
modi: ut maritimis plagis urbs non littori nimium uicina / ſi erit in
plano: ne ue nimium ſemota ſi erit in monte ſita relinquatur.
Mu
tari littora teſtantur cum pleræque alibi aliæ urbes: tum in Italia
Baiæ mari immerſæ.
Apud ægyptum Pharus / quæ prius mari fue
rat circumdata: nunc ueluti Chersoneſſus ad continentem hæret.
Sic et
Tyrum et Clazomenas fuiſſe ſcribit Strabo.
Quin et templum
hammonis olim fuiſſe ad mare ferunt ſecessumque maris longe immedi
terraneis
reſtitiſſe.
Atqui monent aut ipſum ad litus / aut porro
longe ab mari ponas: Nam maris quidem auram uidere licet ſale
grauem eſſe atque aſperam.
Ergo cum ad mediterranea præſertim
plana appulerit: humentem illic aerem offenderis inhauſto deli
queſcente
ſale / nimirum coelum reddit craſſum et prope muculentum:
ut pleriſque iſtiuſmodi in locis uolui nonnunquam aere telas aranearum
ſimiles uideas: Aiuntque cum aere non ſecus atque cum aquis agi: quas
in promptu eſt mixtione ſalitarum corrumpi / quoad etiam foetore
ostendant.
Probant urbem ueteres præſertim Plato: quæ a mari mi
lia diſtet.
x. Quod ſi ab mari longe poſuiſſe non licebit: ſitu locabitur
quo auræ iſtiuſmodi niſi diffractæ et laſſæ ac depuratæ appellant:
Locabiturque pone / ut montium intercurſu uis omnis a mari noxia
intercepta fruſtetur.
Ex littore aſpectus ipſe maris perquam iucundus
eſt: neque item non ſalubri luſtratur coelo: Quæ enim aſſiduis uentis
agitatæ continuis momentis reſpirent: has eſſe Ariſtoteles ſaluber
rimas regiones putat.
Sed caueant ne ſit mare iſtic herbidu depreſſo
littore et immerſo: ſed profundum / abruptis uiuo ſaxo hirtiſque ripis ri
gens: Ipſamque urbem ſuperbo / uti loquuntur / montis dorſo ſtatuiſſe
cum ad dignitaten / tum ad amoenitatem / tum et inprimis ad ſalubri
tatem atque ſalutem conferet.
Nam quo loci ad mare immineant mon
tes: nuſquam eſt illic mare non profundum.
Tum ex mari ſiqua ua
porum craſſitudo inſurgat / aſcenſu deficit.
Et ſiquid repentina ho
ſtilis manus attulerit aduerſi / maturius præuidetur / et tutius ſub
mouetur.
Collibus poſitam urbem probant ueteres: quæ ad ori
entem uergat.
Probant etiam quam pertingat calida in regione
boreas.
Alii fortaſſis eam probabunt: que ad occidentem prona ſit:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index