Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

List of thumbnails

< >
1
1
2
2 (2)
3
3
4
4 (4)
5
5 (5)
6
6 (6)
7
7 (7)
8
8 (8)
9
9 (9)
10
10 (10)
< >
page |< < (114) of 197 > >|
1141144 L*IBER* S*TATICÆ*
PROPOSITIONES.
1 THEOREMA. 1 PROPOSITIO.
Aquam datam, datum ſibi intra aquam locum ſervare.
D*ATVM*. Aqua data vaſe ſuperficiario contenta collocator in aqua B C.
Q*VAESITVM*. Aquam A eo loco ſubſiſtere.
DEMONSTRATIO.
A igitur (ſi ullo modo per naturam ſieri poſſit) locum ſibi tributum non fer-
vato, ac delabatur in D;
quibus poſitis aqua quæ ipſi A ſucceffit eandem ob
cauſam deſluet in D, eademq́ue ab alia iſtinc expelletur, atque adeo aqua bæc
(cum ubique eadem ratio ſit) motũ inſtituet perpetuurn, quod
abſurdum fuerit.
Similiter demonſtratur A nec adſcendere
154[Figure 154] neque in latus moveri.
Proinde manifeſtum jam eſt, ſi A ſtatua-
tur alicubi intra aquam in D, E, F vel G iſtic in loco ſibi tribu-
to ſeſe ſiſtere.
C*ONCLVSIO*. Itaque data aqua quemlibet datum ſibilo-
cum ſervat.
Quod demonſtrare oportebat.
2 THE OREMA. 2 PROPOSITIO.
Solidum corpus materia leviore quam ſit aqua non
omnino mergitur, ſed eminet aliqua ſui parte.
D*ATVM*. Solidum corpus A materiam habeat leviorem aquâ B C, cujus
ſumma ſuperficies B D.
Q*VAESITVM*. A aquæ impoſitum non universè
mergi ſed aliqua parte eminere demonſtrandum eſto.
P*RAEPARATIO*. EF vas ſuperſiciarium, cujus pars G F demerſa &
plena aquæ æqualis ſimilisq́ue ſit ipſi A, itaque aquæ ejus ſuperſicies G H erit
in plano B D, quia ſuperſiciarium vas E F gravitatis levitatisq́ue ſit expers.
DEMONSTRATIO.
Cum igitur A ex hypotheſi materiam habeat leviorem aquâ G F, & hæc
dato corpori A ſit æ qualis, G F neceſſariò ipſi A præponderabit, jam in vaſe
ſuperſiciario locoaquæ ſubſtituitor corpus A ipſi congruum, nam ex fabrica
parti G F æquale eſt &
ſimile; cumq́ue A corpus levius ſit aqua effusâ pro-
pterea vas ſuperficiarium E F per 3 poſtul non tam alte
155[Figure 155] mergetur ab A atque ab F G:
atqui quantò minus altè
corpus ſuperſiciarium E F ſubſidit, tantum corporis A
ſupra aquam extare neceſſe eſt.
C*ONCLVSIO*. Quamobrem corpus ſolidum ma-
teriæ levioris quàm aqua non totum mergitur, ſed ali-
qua ſui parte ſupereminet.
Quod demonſtraſſe oportuit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index