Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Fateor vnum eſſe ex præcipuis Nodis, qui mihi ſolvendi ſunt,
qui
tamen facilè a me ſolvitur, in hypotheſi facta.
Nempe dato quod tota
ſuperficies
terreſtris globi ſit aquea, cuncta hæc, vt dicis, ſuccederent; duo
tamen
obſerves, velim; primum eſt, diſtinguendam eſſe aquarum elevatio­
nem
, ſeu tumorem, ab earundem rapido curſu; vnum enim ab alio diſtin­
guitur
, licèt vnum ex alio conſequatur; vnde fieri poteſt, vt cum minore ele­
vatione
ſeu tumore, rapidior curſus conjunctus ſit; & viciſſim minùs rapi­
dus
curſus, cum majore elevatione propter loci ſitum: Secundum eſt, versùs
Polos
æſtus ferè ſine legibus ire, quia cum punctum elevationis, quod non
procul
à Polo diſtat brevem circulum, diurnum ſcilicet deſcribat, circa axem
Mundi
, quid mirum, ſi maxima inde aquarum perturbatio naſcatur; & verò
præſcindendo
à vario terrarum ſitu, qui multa variat, versùs Polos, quaſi
vortex
quidam tumentis aquæ, ſpatio 24. horarum min 48. circa polum iret,
ex
quo reverà non modica aquarum perturbatio ſine certa lege ſequere­
tur
.
Sed de hoc infra. Porrò fateor vltro, præſcindendo à diverſo partium ſitu
& poſito quod tota ſuperficies terreſtris globi aquea eſſet, in puncto D, tu­
morem
aquæ altiorem fore de meridie quàm de media nocte, Luna exiſten­
te
in Tropico Cancri, contra verò in Tropico Capricorni; immo Luna exi­
ſtente
in Cancro de meridie, vel in Capricorno, de media nocte, altiorem
fore
tumorem in D, quàm ſi Luna exiſteret in Æquatore.
Cur verò hoc
modo
non fiat, ex diverſo terræ ac maris ſitu & à vario affluentis & refluen­
tis
aquæ curſu, variaque illius deflexione, reflexione, inclinatione, contra­
ctione
&c.
de quibus infrà, omninò ſequitur. Itaque jam mihi ſufficit, hanc
veram
cauſam eſſe prædicti aquarum tumoris & motus, ejuſdemque revo­
lutionis
, ad Lunæ motum diurnum ita compoſitę vt Luna in Meridiano exi­
ſtente
, ſive ſupra, ſive infra horizontem, præfatus tumor maximus ſit in lo­
cis
, ſub eodem Meridiano ſitis: maxima verò ibidem depreſſio, Luna 90.
gradibus
à dicto Meridiano diſtante; ſic enim ſingulis diebus tumor vna
ferè
hora tardiùs accedit; quia talis eſt Lunæ motus, & jam vides, ni fallor,
Chryſocome
, quid ad mirabilem iſtum effectum Luna conferat, & quàm
providè
antè dixerim, Lunam marini æſtus cauſam non eſſe, nec enim re­
verà
cauſa eſt, ſed mera occaſio; cauſa verò, inæqualis aëris gravitatio, eo
modo
, quo dixi.
Ex qua poſita Luna, ejuſque motu ab ortu in occaſum, ne­
ceſſariò
ſequitur æſtus, id eſt, aquarum elevatio & tumor, in dato quolibet
Oceani
puncto; ſuppoſita ſcilicet tota ſuperficie globi aquea, idque bis ſin­
gulis
diebus, ſcilicet de meridie, & media nocte Lunari; meridiem autem,
ſeu
mediam noctem Lunarem voco, illud temporis punctum, quo Luna eſt
in
Meridiano, cui prædictus locus ſubeſt; vtrùm verò tumor de meridie Lu­
nari
, ſit æqualis tumori de media nocte, jam dictum eſt ſupra; nimirum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index