Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657
page |< < of 203 > >|
1randi vim, cùm non obſtante illa diviſione revera crus DK lon­
gius ſit, quàm crus AK.
Reſpondeo, quamvis DK longius ſit
quàm crus AK, eius tamen activitati ſeu preſſioni deorſum non
ſolùm reſiſtit crus AK, ſed etiam crus DB; illud, nè aqua KA
pellatur ſurſum; hoc, nèaqua AD trahatur ſurſum: vnde per­
pendiculum DK habet duplicem reſiſtentiam, ſcilicet DB, & AK;
quæ duæ reſiſtentiæ æquant eius activitatem, & conſequenter
impediunt motum aquæ DK, eiusque fluxum, ſive per os A, ſi­
ve per os B.
Diviſio autem intellectualis cruris DK in puncto
C fit ſolùm ad oſten dendum quomodo duplex prædicta reſiſten­
tia
æquivaleat activitati totius cruris DK.
Tertia proprietas.
SI crus DI truncetur in F, vt os F ſit inferius quàm os A;
idem qui ſuprà putat non effluere aquam ex F, ſed ex A, du­
rareque ut antea fluxum, donec ſuperficies F pervenerit vſque
ad C.
Rationem eandem dat cum illa, quam adſignavit paulò
antè.
Eâdem tamen experientiä conſtat, aquam in hoc caſu ef­
fluere ex F, donec aqua cruris AK deſcenderit in H ad pa­
rem cum F altitudinem.
Ratio eſt, quia humidum in F ma­
gis premitur, quàm in C, id eſt, quàm in A, ob longius per­
pendiculum DF, quàm DC; quare humidum in F deſcen­
det, trahetque humidum reliquum, nè detur vacuum.
Nec re­
fert, quòd dividatur intellectu crus DK in puncto C, & compa­
retur crus DF cum parte DC ſolùm, ac ſi & Natura ibidem
diviſiſſet crus DK; hoc enim ſolùm fit ob rationem paulò antè
allatam.
Quarta Proprietas.
SI crus DI truncetur in E, vt os E habeat eandem altitudinem
cum puncto K; ille idem qui ſuprà exiſtimat nihil effluere, neque
ex E, neque ex A.
Ratio eius eſt, quia perpendicula DE, DK ſunt
æqualia; ergo aqua apud E non plùs premitur quàm apud K, nec
apud K plùs quàm apud E; ergo neque ex E, neque ex A
effluere poteſt aqua, nè æqualis potentia dicatur ſuperaſſe æ­
qualem.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index