Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="3">
            <p type="main">
              <s id="s.000860">
                <pb xlink:href="079/01/156.jpg" pagenum="107"/>
              Aut etiam properans urbem petit, atque revisit.</s>
              <s id="s.000861">
                <lb/>
              Hoc se quisque modo fugit: at, quem scilicet, ut fit,
                <lb/>
              Effugere haud potis est, ingratis heret, & angit;
                <lb/>
              Propterea, morbi quia causam non tenet aeger:
                <lb/>
              Quam bene si videat; iam rebus quisque relictis
                <lb/>
              Naturam primum studeat cognoscere rerum,
                <lb/>
              Temporis aeterni quoniam, non unius horae,
                <lb/>
              Ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
                <lb/>
              Aetas post mortem, quae restat cumque, manenda.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000862">Denique tantopere in dubijs trepidare periclis
                <lb/>
              Quae mala nos subigit vitai tanta cupido ? </s>
              <s id="s.000863">
                <lb/>
              Certe equidem finis vitae mortalibus adstat,
                <lb/>
              Nec devitari letum pote quin obeamus.</s>
              <s id="s.000864">
                <lb/>
              Praeterea versamur ibidem, atque insumus usque:
                <lb/>
              Nec nova vivendo procuditur ulla voluptas.</s>
              <s id="s.000865">
                <lb/>
              Sed dum abest, quod avemus, id exsuperare videtur
                <lb/>
              Cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus;
                <lb/>
              Et sitis aequa tenet, vitai semper hiantis.</s>
              <s id="s.000866">
                <lb/>
              Posteraque, in dubio est, fortunam quam vehat aetas,
                <lb/>
              Quidve ferat nobis casus, quive exitus instet.</s>
              <s id="s.000867">
                <lb/>
              Nec prorsum vitam ducendo, demimus hilum
                <lb/>
              Tempore de mortis, nec delibare valemus,
                <lb/>
              Quo minus esse diu possimus forte perempti.</s>
              <s id="s.000868">
                <lb/>
              Proinde licet quotvis vivendo condere saecla,
                <lb/>
              Mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit:
                <lb/>
              Nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
                <lb/>
              Lumine qui finem vitai fecit, & ille,
                <lb/>
              Mensibus, atque annis qui multis occidit ante.</s>
              <lb/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>