Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 158 > >|
1vel potiùs (inſtar planetarum, qui in eadem eſſe ap­
parent, neque tamen ſunt) longiùs, & remotiùs in
immenſum diſperſæ?
Nimirúm ex quo tanta eſt di­
ſtantia, vt viſus noſter diſcernere intercepta ſpatia
non poſſit, apparent ipſi omnia eiuſdem eſſe diſtan­
tiæ, omnia in eadem circumferentia, cuius ipſe cen­
trum ſit, vbi ſe conuertens ea circumſpectârit: adeò
vt, ſiue in Luna, ſiue in Sole, ſiue in quacumque
parte immenſi huius ſpatij te conſtitutum eſſe fingas,
perinde ſis judicaturus & Mundum eſſe ſphæricum,
& exſiſtere te in centro eius circumferentiæ, in qua
& omnia ſidera, & quæcumque demùm procùl vi­
deris, imaginére conſtituta.
Dignum eſt certè admi­
ratione ipſos Planetas, ex quibus ſolis, vt nobis vi­
cinioribus, conjecturam quandam licet capere, ad­
mitti à non-nemine habere motus excentricos, ſeu
quorum centrum alibi, quàm in centro Telluris ſit;
& Terræ tamen centrum id vulgò haberi, circa quod
globorum cæleſtium circumductiones peragantur?
Heinc proinde dico neſciri à nobis, an dum terrena
corpora, vbi ſemota fuerint, referuntur in ipſam
Terram, ferantur ſimùl in centrum Mundi; &
quamuis fortaſſè ferantur, eſſe id tamen ex acci­
denti; vti eſt etiam ex accidenti, quod in centrum
Terræ ipſius ferantur, in quo, tanquam in mero
puncto neque recipi, neque quietem aſſequi va­
leant.
Scilicet tendunt per ſe in Terram, veluti in
totum, ac principium ſuum, ipſamque aſſequutæ
ita conquieſcunt, vt peruenire pręterà ad vſque cen­
trum non magis curent, quàm infans, vbi ſe recepit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index