Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1opalus, qui ſit ſcitur: nec is quem nunc
habeo, ſit opalus verus non eſt, quænam
gemma fuerit apud maiores coniectari poſ­

ſumus, Auro incluſa multum hebeſcit, ob
id 4. aureis vncis comprehendi debet.
Mul­
tum enim ab hac pſeudopalus degenerat,
candidus hic eſt & nitet, ſed non perſpi­
cuus, oculum vocant cati, ſeu felis.
In eo
quem ego habeo hoc mirum videtur quòd
altera ex parte candidus ac lacteus videtur
totus, ex altera autem fuſcus admodum totus,
adeóque fuſcus vt etiam obſcurus appareat:
nec hoc illi contingit lucis varietate, quan­
doquidem ſeu ad lumen, ſeu verſus tenebras
conuerteris eum, albus ex ea parte, qua al­
bus videri ſolet, ſemper eſt, fuſcus verò ex
alia.
Itaque eadem ſuperficies ſola aſpectus
varietate ex aduerſis partibus conſpecta,
colores duos penè ex toto contrarios oſten­
dit.
Horum lapidum quidam molliores,
quidam duri, vt is quem ego habeo.
Tam
mirabilis igitur proprietatis cauſam redde­
re oportet.
Ea eſt, quod criſpus lapis eſt,
atque partibus peruiis, aliis autem mini­
mè: partibus non peruiis lumen recipit ſed
reddit, eóque fit vt candida ac velut nix
ſplendens reluceat: contraria conuerſione
lumen excipit, ſed non reddit, atque ea de
cauſa obſcurus lapis videtur ac fuſcus.
In­
dicio eſt ſubſtantia ( vt dixi ) illius mini­
mè æqualis.
At dices: Cur non excipit lu­
men, ſi peruia eſt gemma?
Melius itaque
eſt, vt dicamus perſpicuam totam eſſe in
ſuperficie, altera quidem tamen parte ſca­
bram, atque ideo nigram: altera verò po­
litam, atque ea de cauſa ſplendidam atque
albam.
Opali mira
pulchritudo.
Lib.37.c.6.
Opali degene­
ris mira na­
tura.
Sapphirus.
Proximus adamanti ac quintus in ordine
nobilium gemmarum eſt ſapphirus, duritie
maxima, colore cæruleo, atque admodum
ſi ſit non dilutus nec vitioſus, iucundo ocu­
lis: quamobrem nullæ res magis recreant
viſum ſmaragdo & ſapphiro: recreat etiam
hominem, & epotus bili nigræ & melan­
cholicis, ac ſcorpionum ictibus auxiliatur.
Refert Albertus Magnus bis expertum, quòd
Sapphirus ſolo contactu anthraces curat:
optimum & grandem eſſe, ac diu carni
hærere illum oportet.
Id efficit quòd ale­
xipharmacam habeat vim, & vt ictu di­
pſadis ſitis inuehitur, & torpedinis con­
tactu obſtupeſcit manus, ita contactu diu­
turno Sapphiri virus anthracis extingui­
tur.
Sapphiro
vires.
Heliotropium
& vires eius.
Heliotropium gemma eſt viridis, iaſpidi
haud abſimilis: ſed iaſpidi maculæ, aut
guttæ ſanguineæ hærent, at Heliotropium
ſanguineis venis interſtinguitur, expoſitus
Soli ſub aqua ob viuacem rubedinem aut
viriditatem colorem croceum ſpargit, vt
aërem obnubilare videatur, atque deliquium
Solis oſtendere.
Hunc vſque ad hanc diem
videre non licuit, ſicut nec verum Aſtri­
tem Hæc gemma eſt dura, quæ Solem dum
circumuertitur oſtendit inus lucem.
Ve­

rùm gemmarij ex Chalcedonio Onyche
eam æmulantur, quæ nitorem & vires bre­
ui amittit, maximè ſi calore, aut ſudore
vitietur.
Melior eſt quæ fit ex Sarda ſplendi­
diore, quam Carncolum vocant: optima
fit ex ea, tum ex aliis lapidibus durioribus
cauis, nam cauitate colligitur lumen: ſola ta­
men vera Atrites pulchritudinem ac deco­
rem retinet.
Aſtrites.
Pſeudoaſtri­
tes.
Stellaris ſignificati ratione parum viribus

& ſubſtantia, multum differt ab aſtrite, nam
nec gemma eſt, nec perſpicua, maculis ci­
nerei coloris tota diſtincta eſt, vnde nomen
ſumpſit.
Spontè in aceto ac etiam vino
mouetur, ac animalium inceſſum imita­
tur, procedens inde ad latus, inde retro­
gradiens.
Hunc lapidem cognouit ac il­
lius vires olim Rabbi Aben Ezra: frequens
eſt apud nos, ac vilis pretij.
Ego cùm mo­
tus illius ſæpius conſideraſſem, lapidem te­
nui conſtare humido; & quod ab aceti ac
vini vi in vaporem conuerti poſſet intelle­
xi, vnde quærens exitum, nec inueniens,
huc illúcque lapidem alioquin etiam leuem
facilè impellit: nam tenuitatis vaporis in­
dicium eſt, quòd bullas non mittit: vnde
nec metuas habere magnos illum credere
oportet.
Sunt qui geſtantes collo appenſos,
exiſtiment victores efficere.
Ego quæ ſo­
lùm expertus ſum, hic ſcribere agreſſus ſum:
verùm hoc adiicere non piguit, vt quiſque
poſſit experiri: nam de motu ( vt dixi ) in
vino & aceto ego ſæpiùs experimentum
feci.
Aſtrites &
illius vis ad­
mirabilis.
Iaſpis ſimilis eſt heliotropio: hunc, vi­

ridis ſi ſit, & è directo ventriculi ſuſpen­
ſus, ventriculum non leuiter confirmare
ſcripſit Galenus: nos ſiſtere etiam hoc mo­
do ſanguinem vndequaque manantem, ſed
è naribus præcipuè, vidimus: nec mirum,
quandoquidem vim maximam habeat
aſtringentem.
Eligitur ex oriente non ad­
modum paruus, ſplendens, viridis, ſan­
guineis guttulis plurimis ac valde vinum
ſanguinem æmulantibus conſperſus.
Iaſpis, &
eius vires.
Omnibus tamen gemmis vnus opponi­

tur lapis achates, & ipſe è gemmarum nu­
mero, ſed tam varij generis, vt vnum la­
pidem eſſe non credas: candidus, rubens,
croceus, cinereus, viridis, niger, varius,
cæruleus.
Quid moror? huic vni nec om­
nium aliarum gemmarum colores ſatisfa­
ciunt: ille lucos, prata, animalia, flumi­
na, flores, arbores, natura ludente refert.
Celeberrimus in hiſtoriis eſt achates Pyr­
rhi regis, nouem Muſas cum Appolline in
medio citharam pulſante referens, ſingu­
láſque cum propriis ornamentis, vt videa­
tur tunc natura cum pictore certaſſe: atque
hic miraculum dici potiùs debet quàm gem­
ma.
Nobis tres ſunt achates, in quorum
vno natura hemiſphærium pinxit cœli, di­
ſtinctis orbibus: in medio terra rotunda,
quaſi aquis ſupereminens.
Secundus, ex
hiatu fumum emittere videtur, qui aërem
obumbret: atque illud in eo admiratio­
ne dignum, quòd alius fumi color, alius
aëris, qui ex eo obſcuratur: fumus can­
didus quaſi ac denſus, aër ſubrubens, ac
mediocriter perſpicuus.
Tertius, cæteris
longè admirabilior, ſcilicet Galbæ fer­
mè imaginem huiuſmodi depictam ha­
bet: nec in ſuperficie, ſed quaſi ſub
vitro: & tamen vera gemma eſt, non
vitrum: quoniam tamen qua parte tangit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index