Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 406 > >|
1ductique ea ſub coeli facie fertiliores eſſe cultus ſenſerint. Atqui
ſub tauro monte / quæ partes ad aquilonem ſpectent / longe ante
alias eſſe ſalubres: ea præſertim re qua et fertiles prædicant hiſto
rici.
Demum ſicubi in montibus ponendum ſit oppidum / inpri
mis animaduertendum eſt: ne quod iſtiuſmodi in locis aſſolet: ma
xime ubi celſiores circum alii ſeſe attollant colles: grauis et diuti
na nebularum collectio atram diem / et fuſcum aſſiduo rigidumque
coelum
præbeat.
Tum et uentorum immodica excurſitatio et mo
leſtia ne quid immanius uexet prouidendum eſt: et præſertim bo
reas iſtic: Nam is quidem inquit Heſiodus cum cæteros / tum in
primis ſenes reddit torpentes et inflexos.
Incommoda erit urbis
area / in quam ſuperextenſa rupes a ſole conceptos uapores refun
dat: aut in quam auernæ conualles auram acrius obfundant.
Alii
præcipitiis locorum eſſe urbis latus finiendum monent.
Sed præ
cipitia ipſa ferme omnia / quae ex ſe contra motus et tempeſtates inua
lida
ſint monſtrant cum alibi pleraque oppida / tum et in ætruria uo
la terræ: labuntur enim temporum ductu: et quæ impoſueris tra
hunt in ruinam.
Et cauiſſe quidem oportet nequis ſupra immineat
contiguus mons: quo occupatio infeſtus hoſtis urgeat: neue ulla
ſubtendatur hoſti tuta planities tanta: ut eo loci caſtra uallare ad
obſidendum / aut aciem ſtruere ad oppugnandum poſſit.
Vrbem
condidiſſe Agrigentinam Dedalum legimus ardua in petra / dif
ficili aditu / ut tribus non plus uiris cuſtodiretur aptum præſidium:
modo non æque paucis obſtruatur armis exitus / atque arceatur in
greſſus.
Cingolum in Piceno a Labieno conditum / periti rei mi
litaris uehementer comprobant / cum cæteras ob res: tum quod pleriſque
ferme omnibus montanis oppidis euenit / ut ubi conſcenderis æqua
pateat dimicatio / id illic non ſit: Rupe enim educta et præcipiti
refutantur.
Nec habet quidem hoſtis qui agrum una circum excur
ſione populari ac uaſtare ad arbitrium poſſit: neque omnes una ob
ſidebit aditus.
nec ſe iuxta caſtris poſitis tuto recipiet: Nec pabu
latum / lignatum / aquatum emittet ſine periculo.
Contra oppida
nis ſit: nam ſubiectis ſubnexiſque hinc atque hinc collibus crebris in
teriectis uallibus habent qua e ueſtigio egredi laceſſere: atque impro

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index