Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
81
82 49
83 50
84 51
85 52
86
87
88
89 53
90 54
91 55
92 56
93 57
94 58
95 59
96 60
97 61
98 62
99 63
100 64
101
102
103
104 65
105 66
106 67
107 68
108
109
110
< >
page |< < (72) of 434 > >|
11472CHRISTIANI HUGENII
Item rurſus oſtenditur angulus L V C major L C V. Qua-
11De de-
SCENSU
GRAVIUM.
re C V P, qui cum L V C duos rectos æquat, minor erit
quam V C D.
Atqui addendo ad V C D angulum D C N,
fit V C N;
& auferendo ab C V P angulum P V N, fit
C V N.
Ergo angulus V C N omnino major quam C V N.
In triangulo itaque C V N, latus V N majus erit quam
C N.
Eſt autem ipſi V N æqualis C A ſive C M. Ergo &
C M major quam C N, ideoque punctum circumferentiæ
M erit ultra curvam N A B à centro C remotum.
Itaque
conſtat circumferentiam M A F tangere curvam in puncto A.

quod erat demonſtrandum.
Quod ſi punctum curvæ per quod tangens ducenda eſt,
ſit illud ipſum ubi regula curvam ſecat, erit tangens quæſi-
ta ſemper regulæ perpendicularis;
ut facile eſſet oſtendere.
PROPOSITIO XVI.
SI circuli circumferentiam, cujus centrum E, ſe-
22De motu
IN Cy-
CLOIDE.
cent rectæ duæ parallelæ A F, B G, quarum
33TAB. VIII.
Fig. 2.
utraque ad eandem partem centri transeat, vel
altera A F per centrum ipſum:
& à puncto A,
quo centro propior circumferentiam ſecat, ducatur
recta ipſam contingens:
dico partem hujus A B, à
parallela utraque interceptam, minorem eſſe arcu
A C, ab utraque eadem parallela intercepto.
Ducatur enim arcui A C ſubtenſa recta A C. Quia ergo
angulus B A F eſt æqualis ei quem capit portio circuli A H F,
quæ vel major eſt ſemicirculo vel ſemicirculus, erit proinde
angulus B A F, vel minor recto vel rectus;
ideoque angu-
lus A B C vel major recto vel rectus.
Quare in triangulo
A B C latus A C, angulo B ſubtenſum, majus erit latere
A B.
ſed idem latus A C minus eſt arcu A C. Ergo omni-
no &
A B arcu A C minor erit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index