Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
[81.] PHYSIC ORVM ARI-STOTELIS FINIS.
[82.] PHYSICA.
[83.] INTRODVCTIONIS FINIS.
[84.] ARISTOTE LIS DE CŒLO LIBRI QVA-TVOR. * Ioanne Argyropilo Byzantio interprete. LVGDVNI, _Apud Theobaldum Paganum._ M. D. XLVII.
[85.] DE COE LO ARISTOTELIS LIBER I. * Ioanne Argyropilo Byzantio Interprete.
[86.] CAP. I.
[87.] CAP. II.
[88.] CAP. III.
[89.] CAP. V.
[90.] CAP. VI.
[91.] CAP. VII.
[92.] CAP. VIII.
[93.] CAP. IX.
[94.] CAP. X.
[95.] CAP. XI.
[96.] CAP. XII.
[97.] DE COELO ARISTOTELIS LIBER II.
[98.] CAP. I.
[99.] CAP. II.
[100.] CAP. III.
[101.] CAP. IIII.
[102.] CAP. V.
[103.] CAP. VI.
[104.] CAP. VII.
[105.] CAP. VIII.
[106.] CAP. IX.
[107.] CAP. X.
[108.] CAP. XI.
[109.] CAP. XII.
[110.] CAP. XIII.
< >
page |< < (108) of 760 > >|
114108PHYSICORVM ARIST. dens. Colori enim accidit, ut intelligatur: ad colorẽ autem,
quia albũ pars eſt coloris, et in Europã, quia Atbenæ pars
ſunt Europæ.
Ad colorẽ autẽ albũ, per ſe. Patet igitur quo-
modo per ſe quippiã mouetur, &
per accidẽs, ac per aliud:
& quomodo idem primũ eſt in mouẽte, et in ſubeũte motũ:
&
motũ non in forma, ſed in eo quo mouetur, in ipſoq́; mo
bili actu.
Mutatio igitur ea, quæ eſt per accidẽs, omittatur:
eſt enim in omnibus, &
ſemper, ac omnium. Eauerò quæ
nõ per accidens eſt, nõ in omnibus eſt, ſed in cõtrarijs, &
in
medijs, &
in contradictione: cuius fides eſt ex inductione.
Fit autẽ è medio, mutatio: utitur enim ipſo ut cõtrario ad
utrunq;
. Eſt enim mediũ, quomodo ipſa extrema. Quapro-
pter &
hoc ad illa, & illa ad hoc contraria quodã modo
dicũtur, ceu media fidium grauis ad ultimã dicitur, &
acu-
ta ad primã.
Fuſcum etiã, album ad nigrũ dicitur, & nigrũ
ad album.
Cùm autẽ omnis mutatio è quopiã ſit ad quip-
piam (ut ipſum quoq;
nomẽ ſignificat) quorũ aliud prius,
aliud poſterius eſt:
id quod mutatur, mutari quatuor modis
potest.
Aut enim è ſubiecto ad ſubiectũ, aut è nõ ſubiecto
ad non ſubiectum, aut è non ſubiecto ad ſubiectũ, aut è ſub-
iecto ad non ſubiectum mutatur.
Dico autem id ſubiectum
quod affirmatione ſignificatur.
Quare ex dictis tres mu-
tationes eſſe neceſſe est, eam, quæ è ſubiecto eſt ad ſubiectũ:
& eam, quæ è ſubiecto ad non ſubiectum: & eam, quæ è
non ſubiecto eſt ad ſubiectum.
Ea nanque quæ eſt è nõ ſub-
iecto ad non ſubiectum, non eſt mutatio, quia per oppoſi-
tionem non eſt, neq;
enim contraria, neq; cõtradictoria eſt.
Eaigitur mutatio, quæ per contradictionem è non ſubie-
cto eſt ad ſubiectum, generatio eſt:
alia ſimplex, quæ eſt ſim
pliciter:
aliqua quædam, quæ eſt cuiuſdam: uelut ea

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index