Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1illìc extremæ manus opificium adipiſceretur. Hac deducta alteram
nauigij
partem totidem alijs menſibus Hieronem conſummaſſe.
Cum
interim
clauis æreis denarum librarum plurimis materiam compin­
geret
, aliquibus etiam ſeſquiplis eius ponderis, qui præ craßitudine.
non alias adigi poterant: quam materia perterebrata. His clauis coſtæ
nauis
arrectariæ cum aſſamentis tranſuerſarijs coagmentatæ, tegulis
inſuper
plumbeis adactis validius aſtringebantur, quibus etiam ſub
ipſis
linteola concerpta cum pice infarcta erant.
Erat rurſus, inquit
ille
, ea nauis apparatu quidem viginti ordinum remigij: ædificij vero
contignatione
triplici.
Harum infimam contignationem oneri &
mercibus
delegauerat, ad quam deſcenſus ſcalis multiplicibus erat:
ad
mediam contignationem tranſitus alter erat arte Mechanica fa­
ctus
, in qua ipſa cœnationes erant numero triginta ſecundum vtrum­
que
latus nauigij extructæ.
In ijs lecti quaterni ſtrati viris accom­
modati
: inter quas nauclericum conclaue quinque lectorum capax
erat
.
Præterea thalami tres in eadem contignatione erant, culinaque
ſupradictis
locis ſubſeruiens ad puppim ædificata.
Omnes autem ſu­
pradictæ
cœnationes pauimento ſtratæ erant teſſellis vermiculato
lapidis
omnis generis.
In eo pauimento Troiani belli fabulamentum
viſendo
artificio concinnatum legebatur, cum alioquin ea omnia
ædificia
tectis laqueatis, & poſtibus exornata ſpectabili opere eſſent.
Summa pars nauigij gymnaſium habebat ambulationeſque laxas,
proportione
magnitudinis ſuæ, quas etiam ipſas ſimul ambientes hor­
ti
omni genere ſtirpium complectebantur, fictilibus in vaſis & plum­
beis
conſitorum, ſimul hederæ viteſque opacabant pampinis, ac co­
rymbis
inumbrantes, quarum radices alebant dolia terræ plena: pari­
ter
quidem illæ cum hortis machinamento irriguæ.
Ab his erat
Aphrodiſium
id eſt conclaue Veneri deæ dicatum: inſtrumentum
etiam
ipſum triclínari lectiſternio, pauimentoque ſtratum achate la­
pide
alijſque varijs & nitentibus diſtincto.
Cuiuſmodi lapidum co­
pia
in Sicilia reperitur.
Ac parietes quidem habebat cupreßinis ta­
bulis
aßibuſque contextos, laqueatumque tectum eadem materia.
Fo­
res
etiam ex ebore & odorata materia compactas, atque eo amplius
pictura
ſigilliſque exornatas.
Deinceps erat exhedra quinque lecto­
rum
capax, quorum parietes poſteſque buxo compacti erant, inibique
bibliotheca
, & in lacunari ſphæra ad imitationem eius ſolarij effecta,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index