Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Aut etiam properans urbem petit, atque revisit.
Hoc se quisque modo fugit: at, quem scilicet, ut fit,
Effugere haud potis est, ingratis heret, & angit;
Propterea, morbi quia causam non tenet aeger:
Quam bene si videat; iam rebus quisque relictis
Naturam primum studeat cognoscere rerum,
Temporis aeterni quoniam, non unius horae,
Ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
Aetas post mortem, quae restat cumque, manenda.

Denique tantopere in dubijs trepidare periclis
Quae mala nos subigit vitai tanta cupido ?

Certe equidem finis vitae mortalibus adstat,
Nec devitari letum pote quin obeamus.

Praeterea versamur ibidem, atque insumus usque:
Nec nova vivendo procuditur ulla voluptas.

Sed dum abest, quod avemus, id exsuperare videtur
Cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus;
Et sitis aequa tenet, vitai semper hiantis.

Posteraque, in dubio est, fortunam quam vehat aetas,
Quidve ferat nobis casus, quive exitus instet.

Nec prorsum vitam ducendo, demimus hilum
Tempore de mortis, nec delibare valemus,
Quo minus esse diu possimus forte perempti.

Proinde licet quotvis vivendo condere saecla,
Mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit:
Nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
Lumine qui finem vitai fecit, & ille,
Mensibus, atque annis qui multis occidit ante.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index