Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

Page concordance

< >
< >
page |< < of 129 > >|
1ùs protendit, nihilo ex illa conjunctione luce auctà: ita
ergo impulſus partium unitarum licet magis percutiat,
non tamen in ordine ad motum, quo illius ſubjectum
fertur, magis inualeſcit, quemadmodum cùm plures ſi­
mul vocem attollunt, licet magis audiatur, non tamen
ex aliorum vociferatione ſingulorum clamor facilitatur.
Plura quæ pro hac ſententià, & contra afferri poſſunt, ſuo
loco dicemus; nunc verò dato eſſe veram, illam inæqua­
litatem motus conſtare, atque; ex alià radice naſci paucis o­
ſtendemus.
Dico ſecundò, illam inæqualitatem motus,
quo inæqualia pondera mouentur, eſſe à medio, in quo
fit motus; atque; illa corpora, quorum grauitas ſeu impul­
ſus majorem rationem habet ad ſuam plagam, velociùs
moueri.
Quia enim aër reſiſtit diuiſioni ex notabili 3.
erit plaga ad menſuram hujus reſiſtentiæ; deficiet ergò
impulſus, ac proinde velocitas motus in eà ratione, in
quâ magnitudo plagæ: igitur ut plaga ad plagam, ita ve­
locitatis decrementum.
At verò grauitas illorum cor­
porum majorem rationem habet, quam illorum plaga:
ſit enim globus ab ad globum cd in ratione duplà, eritque;
illorum plaga æqualis circulo maximo ſuæ ſphæræ, pro
pterea quód plaga inducitur non niſi à parte inferiore,
quæ aërem findit, & cui ſoli aër reſiſtit: habet autem cir­
culus maximus ſphæræ ſeu globi in ratione duplà ad ali­
am ſphæram, minorem rationem, quám duplam, ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index