1remis, vel pluribus velis nauigare contingit, puppisque pari
ter obtinet ſuum; res aliter ſe habet, cum pari, aut maiori
impetu, tunc puppis quàm prora feratur, quippe quæ illum
refundere etiam valeat vlterius in ipſam proram. Id quod
patet cum ex maiori velocitate, qua mouetur nauigium, ac
ipſa prora adhibitis etiam velis, aut remis in puppi, ſeu pro
pe illam; tum ex maiori conatu, quem adhibent remiges,
quò magis prope puppim remigauerint; vt hinc in triremi
bus ad priores ſingulos remos promouendos conſtituantur
remiges quini, aut ſeni, ad reliquos verò, proram verſus pro
cedendo, quaterni, ac tandem terni. Vbi autem maior co
natus adhibetur, ibi maior imprimitur impetus. Rurſumque
obſeruandum eſt impetum, quo per velificationem feruntur
nauigia, non imprimi in ſola parte, quam antrorſum promo
uet malus, ſed in ijs quoque partibus vbi funes quibus vela
retrouerſum tenduntur alligari ſolent. Etenim magna eſt
vis, qua per funes, qui dicuntur opiferi, partes nauis vbi pro
pe puppim illi colligantur ab antennæ cornibus trahuntur.
Vrgent enim antrorſum ipſa cornua non minus, ac ſæpè ma
gis quàm malus; nec alibi eorum impetus recipi poteſt,
quàm vbi ipſi funes opiferi alligantur. Similiaque dici poſ
ſunt de funibus, qui dicuntur propedes, quique veli inferio
ra retrouerſum pariter tendentes in poſteriori parte nauis
ita colligantur, vt repentino ſuperueniente turbine, vel quan
do opus fuerit relaxari protinus poſſint: Nam per hos quo
que funes maximè partes ipſæ poſteriores nauis trahuntur.
Ex quibus apparet non minus in puppi, quàm in prora im
petum iugiter imprimi ad procedendum antrorſum. Quare
Ariſtotelis doctrina de ijs, quæ feruntur, & in fine imbecil
lam obtinent lationem, non ſemper applicari poteſt in la
tione nauis, vt ex ipſo retulimus.