Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 145 > >|
1at verò impulſum minorem gravitate ſecundâ; baſim à cylindro non
excludet.
Impulſus, quo orbiculus movetur quantumvis exiguus,
movere poteſt alium ſibi æqualem: At cùm gravitas huius ab
aliâ vi detinetur; non niſi á maiori impulſu, quàm ſit illa vis
motui renitens, moveri poteſt.
Vt ſi globum ſtylo affixum
percutiat globus æqualis; illa quidem plaga non niſi ſtylo fra­
cto, aut avulſo globum movebit.
Itaq cùm baſis cylindri
plurium acceſſione gravatur; neceſſe plagam ab orbiculo
illatam eſſe maiorem illâ acceſſoriâ gravitate: quâ velutí affi­
gitur plano: non ſolùm in principio motûs, ſed toto illo tra­
ctu, quo baſis eluctatur.
Nam cùm huius motus non aliter,
quàm ſi corpus ſolidum continuatâ plagâ perrumpat, attera­
tur: ſi minor ſit quàm reſiſtentia illo tranſitu coacervata; mi­
nor quoque erit plaga: deficiet ergo motus priuſquam baſis
pertranſeat.
THEOREMA IX.
Si baſim cylindri orbiculati percutiat alius orbiculus æqualis; habe­
at verò impulſum æqualem grauitati ſecundæ; excluſam baſim non
ultra cylindrum movebit.
Nam quia baſim percutit alius orbiculus æqualis; habebit
ex illâ plagâ impulſum æqualem.
Et quia gravitas ſecunda
huic eſt contraria, & ex ſuppoſitione æqualis; tollet pars qui­
dem gravitatis huius partem, tota verò gravitas totum im­
pulſum per poſit: 2 de propor: motûs.
Cùm igitur gravitas
ſecunda diametro cylindri terminetur; deficiet impulſus, ubi
cylindrum exceſſit baſis.
Et cùm non abſque impulſu moveatur,
non ultra cylindrum extendet motum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index